Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Genesi 7


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Dixitque Dominus ad Noe: “Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac.1 ויאמר יהוה לנח בא אתה וכל ביתך אל התבה כי אתך ראיתי צדיק לפני בדור הזה
2 Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam.2 מכל הבהמה הטהורה תקח לך שבעה שבעה איש ואשתו ומן הבהמה אשר לא טהרה הוא שנים איש ואשתו
3 Sed et de volatilibus caeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae.3 גם מעוף השמים שבעה שבעה זכר ונקבה לחיות זרע על פני כל הארץ
4 Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae”.4 כי לימים עוד שבעה אנכי ממטיר על הארץ ארבעים יום וארבעים לילה ומחיתי את כל היקום אשר עשיתי מעל פני האדמה
5 Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus.5 ויעש נח ככל אשר צוהו יהוה
6 Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram.
6 ונח בן שש מאות שנה והמבול היה מים על הארץ
7 Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.7 ויבא נח ובניו ואשתו ונשי בניו אתו אל התבה מפני מי המבול
8 De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et ex omni, quod movetur super terram,
8 מן הבהמה הטהורה ומן הבהמה אשר איננה טהרה ומן העוף וכל אשר רמש על האדמה
9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe.9 שנים שנים באו אל נח אל התבה זכר ונקבה כאשר צוה אלהים את נח
10 Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
10 ויהי לשבעת הימים ומי המבול היו על הארץ
11 Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt;11 בשנת שש מאות שנה לחיי נח בחדש השני בשבעה עשר יום לחדש ביום הזה נבקעו כל מעינת תהום רבה וארבת השמים נפתחו
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.12 ויהי הגשם על הארץ ארבעים יום וארבעים לילה
13 In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam.13 בעצם היום הזה בא נח ושם וחם ויפת בני נח ואשת נח ושלשת נשי בניו אתם אל התבה
14 Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne reptile, quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves omnesque volucres14 המה וכל החיה למינה וכל הבהמה למינה וכל הרמש הרמש על הארץ למינהו וכל העוף למינהו כל צפור כל כנף
15 ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.15 ויבאו אל נח אל התבה שנים שנים מכל הבשר אשר בו רוח חיים
16 Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris.
16 והבאים זכר ונקבה מכל בשר באו כאשר צוה אתו אלהים ויסגר יהוה בעדו
17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra.17 ויהי המבול ארבעים יום על הארץ וירבו המים וישאו את התבה ותרם מעל הארץ
18 Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas.18 ויגברו המים וירבו מאד על הארץ ותלך התבה על פני המים
19 Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.19 והמים גברו מאד מאד על הארץ ויכסו כל ההרים הגבהים אשר תחת כל השמים
20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
20 חמש עשרה אמה מלמעלה גברו המים ויכסו ההרים
21 Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram, volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et universi homines:21 ויגוע כל בשר הרמש על הארץ בעוף ובבהמה ובחיה ובכל השרץ השרץ על הארץ וכל האדם
22 cuncta, in quibus spiraculum vitae in terra, mortua sunt.22 כל אשר נשמת רוח חיים באפיו מכל אשר בחרבה מתו
23 Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.23 וימח את כל היקום אשר על פני האדמה מאדם עד בהמה עד רמש ועד עוף השמים וימחו מן הארץ וישאר אך נח ואשר אתו בתבה
24 Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.
24 ויגברו המים על הארץ חמשים ומאת יום