Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Genesi 4


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”.1 והאדם ידע את חוה אשתו ותהר ותלד את קין ותאמר קניתי איש את יהוה
2 Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.2 ותסף ללדת את אחיו את הבל ויהי הבל רעה צאן וקין היה עבד אדמה
3 Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino.3 ויהי מקץ ימים ויבא קין מפרי האדמה מנחה ליהוה
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,4 והבל הביא גם הוא מבכרות צאנו ומחלבהן וישע יהוה אל הבל ואל מנחתו
5 ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.5 ואל קין ואל מנחתו לא שעה ויחר לקין מאד ויפלו פניו
6 Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua?6 ויאמר יהוה אל קין למה חרה לך ולמה נפלו פניך
7 Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”.7 הלוא אם תיטיב שאת ואם לא תיטיב לפתח חטאת רבץ ואליך תשוקתו ואתה תמשל בו
8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
8 ויאמר קין אל הבל אחיו ויהי בהיותם בשדה ויקם קין אל הבל אחיו ויהרגהו
9 Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”.9 ויאמר יהוה אל קין אי הבל אחיך ויאמר לא ידעתי השמר אחי אנכי
10 Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.10 ויאמר מה עשית קול דמי אחיך צעקים אלי מן האדמה
11 Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!11 ועתה ארור אתה מן האדמה אשר פצתה את פיה לקחת את דמי אחיך מידך
12 Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”.12 כי תעבד את האדמה לא תסף תת כחה לך נע ונד תהיה בארץ
13 Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam.13 ויאמר קין אל יהוה גדול עוני מנשא
14 Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me”.14 הן גרשת אתי היום מעל פני האדמה ומפניך אסתר והייתי נע ונד בארץ והיה כל מצאי יהרגני
15 Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
15 ויאמר לו יהוה לכן כל הרג קין שבעתים יקם וישם יהוה לקין אות לבלתי הכות אתו כל מצאו
16 Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden.
16 ויצא קין מלפני יהוה וישב בארץ נוד קדמת עדן
17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch.17 וידע קין את אשתו ותהר ותלד את חנוך ויהי בנה עיר ויקרא שם העיר כשם בנו חנוך
18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.18 ויולד לחנוך את עירד ועירד ילד את מחויאל ומחייאל ילד את מתושאל ומתושאל ילד את למך
19 Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella.19 ויקח לו למך שתי נשים שם האחת עדה ושם השנית צלה
20 Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum.20 ותלד עדה את יבל הוא היה אבי ישב אהל ומקנה
21 Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo.21 ושם אחיו יובל הוא היה אבי כל תפש כנור ועוגב
22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema.22 וצלה גם הוא ילדה את תובל קין לטש כל חרש נחשת וברזל ואחות תובל קין נעמה
23 Dixitque Lamech uxoribus suis:
“Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum:
occidi virum pro vulnere meo
et adulescentulum pro livore meo;
23 ויאמר למך לנשיו עדה וצלה שמען קולי נשי למך האזנה אמרתי כי איש הרגתי לפצעי וילד לחברתי
24 septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies”.
24 כי שבעתים יקם קין ולמך שבעים ושבעה
25 Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”.25 וידע אדם עוד את אשתו ותלד בן ותקרא את שמו שת כי שת לי אלהים זרע אחר תחת הבל כי הרגו קין
26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini.
26 ולשת גם הוא ילד בן ויקרא את שמו אנוש אז הוחל לקרא בשם יהוה