Genesi 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”. | 1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum. |
2 Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola. | 2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. |
3 Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino. | 3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. |
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius, | 4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. |
5 ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius. | 5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. |
6 Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua? | 6 Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ? |
7 Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”. | 7 nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. |
8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum. | 8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. |
9 Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”. | 9 Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ? |
10 Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro. | 10 Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. |
11 Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua! | 11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. |
12 Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”. | 12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram. |
13 Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam. | 13 Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. |
14 Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me”. | 14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me. |
15 Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. | 15 Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. |
16 Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden. | 16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. |
17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch. | 17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. |
18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech. | 18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. |
19 Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella. | 19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. |
20 Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum. | 20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. |
21 Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo. | 21 Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo. |
22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema. | 22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. |
23 Dixitque Lamech uxoribus suis: “Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum: occidi virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo; | 23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. |
24 septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies”. | 24 Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies. |
25 Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”. | 25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. |
26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini. | 26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste c?pit invocare nomen Domini. |