1 Egressa est autem Dina filia, quam Lia pepererat Iacob, ut videret filias regionis illius. | 1 Egressa est autem Dina filia, quam Lia pepererat Iacob, ut videret filias regionis illius. |
2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemmor Hevaei principis terrae illius, adamavit eam et rapuit; et dormivit cum illa, vi opprimens illam. | 2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemmor Hevaei principis terrae illius, adamavit eam et rapuit; et dormivit cum illa, vi opprimens illam. |
3 Et conglutinata est anima eius cum ea, et amavit puellam et locutus est ad cor eius. | 3 Et conglutinata est anima eius cum ea, et amavit puellam et locutus est ad cor eius. |
4 Dixitque ad Hemmor patrem suum: “ Accipe mihi puellam hanc coniugem ”. | 4 Dixitque ad Hemmor patrem suum: “ Accipe mihi puellam hanc coniugem ”. |
5 Cum audisset Iacob quod violasset Dinam filiam suam, absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis, siluit, donec redirent.
| 5 Cum audisset Iacob quod violasset Dinam filiam suam, absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis, siluit, donec redirent.
|
6 Egresso autem Hemmor patre Sichem, ut loqueretur ad Iacob, | 6 Egresso autem Hemmor patre Sichem, ut loqueretur ad Iacob, |
7 ecce filii Iacob veniebant de agro, auditoque, quod acciderat, contristati et irati sunt valde, eo quod foedam rem esset operatus in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset.
| 7 ecce filii Iacob veniebant de agro, auditoque, quod acciderat, contristati et irati sunt valde, eo quod foedam rem esset operatus in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset.
|
8 Locutus est itaque Hemmor ad eos: “ Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae; date eam illi uxorem,
| 8 Locutus est itaque Hemmor ad eos: “ Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae; date eam illi uxorem,
|
9 et iungamus vicissim conubia: filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite vobis. | 9 et iungamus vicissim conubia: filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite vobis. |
10 Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est: manete, perambulate et possidete eam ”. | 10 Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est: manete, perambulate et possidete eam ”. |
11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: “ Inveniam gratiam coram vobis et, quaecumque statueritis, dabo. | 11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: “ Inveniam gratiam coram vobis et, quaecumque statueritis, dabo. |
12 Augete mihi valde dotem et munera; libens tribuam, quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem ”.
| 12 Augete mihi valde dotem et munera; libens tribuam, quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem ”.
|
13 Responderunt filii Iacob Sichem et Hemmor patri eius in dolo ob stuprum sororis: | 13 Responderunt filii Iacob Sichem et Hemmor patri eius in dolo ob stuprum sororis: |
14 “ Non possumus facere, quod petitis, dare sororem nostram homini incircumciso, opprobrium enim esset nobis. | 14 “ Non possumus facere, quod petitis, dare sororem nostram homini incircumciso, opprobrium enim esset nobis. |
15 In hoc tantum valebimus acquiescere vobis: si esse volueritis similes nostri, circumcidatur in vobis omne masculini sexus; | 15 In hoc tantum valebimus acquiescere vobis: si esse volueritis similes nostri, circumcidatur in vobis omne masculini sexus; |
16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus. | 16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus. |
17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus ”.
| 17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus ”.
|
18 Placuit oblatio eorum Hemmor et Sichem filio eius, | 18 Placuit oblatio eorum Hemmor et Sichem filio eius, |
19 nec distulit adulescens quin statim, quod petebatur, expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse erat inclitus in omni domo patris sui.
| 19 nec distulit adulescens quin statim, quod petebatur, expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse erat inclitus in omni domo patris sui.
|
20 Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros civitatis suae: | 20 Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros civitatis suae: |
21 “ Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus. | 21 “ Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus. |
22 Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut maneant nobiscum et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes; | 22 Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut maneant nobiscum et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes; |
23 et pecora et substantia et armenta eorum nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus, et habitabunt nobiscum ”.
| 23 et pecora et substantia et armenta eorum nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus, et habitabunt nobiscum ”.
|
24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus, qui egrediebantur e porta civitatis suae.
| 24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus, qui egrediebantur e porta civitatis suae.
|
25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis, | 25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis, |
26 Hemmor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. | 26 Hemmor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. |
27 Filii Iacob irruerunt super occisos, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. | 27 Filii Iacob irruerunt super occisos, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. |
28 Oves eorum et armenta et asinos cunctaque, quae in civitate et in agris erant, tulerunt. | 28 Oves eorum et armenta et asinos cunctaque, quae in civitate et in agris erant, tulerunt. |
29 Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant. | 29 Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant. |
30 Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “ Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea ”. | 30 Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “ Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea ”. |
31 Responderunt: “ Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? ”.
| 31 Responderunt: “ Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? ”.
|