Scrutatio

Martedi, 30 aprile 2024 - San Pio V ( Letture di oggi)

Genesi 34


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Egressa est autem Dina filia, quam Lia pepererat Iacob, ut videret filias regionis illius.1 ותצא דינה בת לאה אשר ילדה ליעקב לראות בבנות הארץ
2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemmor Hevaei principis terrae illius, adamavit eam et rapuit; et dormivit cum illa, vi opprimens illam.2 וירא אתה שכם בן חמור החוי נשיא הארץ ויקח אתה וישכב אתה ויענה
3 Et conglutinata est anima eius cum ea, et amavit puellam et locutus est ad cor eius.3 ותדבק נפשו בדינה בת יעקב ויאהב את הנער וידבר על לב הנער
4 Dixitque ad Hemmor patrem suum: “ Accipe mihi puellam hanc coniugem ”.4 ויאמר שכם אל חמור אביו לאמר קח לי את הילדה הזאת לאשה
5 Cum audisset Iacob quod violasset Dinam filiam suam, absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis, siluit, donec redirent.
5 ויעקב שמע כי טמא את דינה בתו ובניו היו את מקנהו בשדה והחרש יעקב עד באם
6 Egresso autem Hemmor patre Sichem, ut loqueretur ad Iacob,6 ויצא חמור אבי שכם אל יעקב לדבר אתו
7 ecce filii Iacob veniebant de agro, auditoque, quod acciderat, contristati et irati sunt valde, eo quod foedam rem esset operatus in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset.
7 ובני יעקב באו מן השדה כשמעם ויתעצבו האנשים ויחר להם מאד כי נבלה עשה בישראל לשכב את בת יעקב וכן לא יעשה
8 Locutus est itaque Hemmor ad eos: “ Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae; date eam illi uxorem,
8 וידבר חמור אתם לאמר שכם בני חשקה נפשו בבתכם תנו נא אתה לו לאשה
9 et iungamus vicissim conubia: filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite vobis.9 והתחתנו אתנו בנתיכם תתנו לנו ואת בנתינו תקחו לכם
10 Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est: manete, perambulate et possidete eam ”.10 ואתנו תשבו והארץ תהיה לפניכם שבו וסחרוה והאחזו בה
11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: “ Inveniam gratiam coram vobis et, quaecumque statueritis, dabo.11 ויאמר שכם אל אביה ואל אחיה אמצא חן בעיניכם ואשר תאמרו אלי אתן
12 Augete mihi valde dotem et munera; libens tribuam, quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem ”.
12 הרבו עלי מאד מהר ומתן ואתנה כאשר תאמרו אלי ותנו לי את הנער לאשה
13 Responderunt filii Iacob Sichem et Hemmor patri eius in dolo ob stuprum sororis:13 ויענו בני יעקב את שכם ואת חמור אביו במרמה וידברו אשר טמא את דינה אחתם
14 “ Non possumus facere, quod petitis, dare sororem nostram homini incircumciso, opprobrium enim esset nobis.14 ויאמרו אליהם לא נוכל לעשות הדבר הזה לתת את אחתנו לאיש אשר לו ערלה כי חרפה הוא לנו
15 In hoc tantum valebimus acquiescere vobis: si esse volueritis similes nostri, circumcidatur in vobis omne masculini sexus;15 אך בזאת נאות לכם אם תהיו כמנו להמל לכם כל זכר
16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus.16 ונתנו את בנתינו לכם ואת בנתיכם נקח לנו וישבנו אתכם והיינו לעם אחד
17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus ”.
17 ואם לא תשמעו אלינו להמול ולקחנו את בתנו והלכנו
18 Placuit oblatio eorum Hemmor et Sichem filio eius,18 וייטבו דבריהם בעיני חמור ובעיני שכם בן חמור
19 nec distulit adulescens quin statim, quod petebatur, expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse erat inclitus in omni domo patris sui.
19 ולא אחר הנער לעשות הדבר כי חפץ בבת יעקב והוא נכבד מכל בית אביו
20 Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros civitatis suae:20 ויבא חמור ושכם בנו אל שער עירם וידברו אל אנשי עירם לאמר
21 “ Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus.21 האנשים האלה שלמים הם אתנו וישבו בארץ ויסחרו אתה והארץ הנה רחבת ידים לפניהם את בנתם נקח לנו לנשים ואת בנתינו נתן להם
22 Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut maneant nobiscum et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes;22 אך בזאת יאתו לנו האנשים לשבת אתנו להיות לעם אחד בהמול לנו כל זכר כאשר הם נמלים
23 et pecora et substantia et armenta eorum nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus, et habitabunt nobiscum ”.
23 מקנהם וקנינם וכל בהמתם הלוא לנו הם אך נאותה להם וישבו אתנו
24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus, qui egrediebantur e porta civitatis suae.
24 וישמעו אל חמור ואל שכם בנו כל יצאי שער עירו וימלו כל זכר כל יצאי שער עירו
25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis,25 ויהי ביום השלישי בהיותם כאבים ויקחו שני בני יעקב שמעון ולוי אחי דינה איש חרבו ויבאו על העיר בטח ויהרגו כל זכר
26 Hemmor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.26 ואת חמור ואת שכם בנו הרגו לפי חרב ויקחו את דינה מבית שכם ויצאו
27 Filii Iacob irruerunt super occisos, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.27 בני יעקב באו על החללים ויבזו העיר אשר טמאו אחותם
28 Oves eorum et armenta et asinos cunctaque, quae in civitate et in agris erant, tulerunt.28 את צאנם ואת בקרם ואת חמריהם ואת אשר בעיר ואת אשר בשדה לקחו
29 Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant.29 ואת כל חילם ואת כל טפם ואת נשיהם שבו ויבזו ואת כל אשר בבית
30 Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “ Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea ”.30 ויאמר יעקב אל שמעון ואל לוי עכרתם אתי להבאישני בישב הארץ בכנעני ובפרזי ואני מתי מספר ונאספו עלי והכוני ונשמדתי אני וביתי
31 Responderunt: “ Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? ”.
31 ויאמרו הכזונה יעשה את אחותנו