Genesi 29
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium. | 1 Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium. |
2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur. | 2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur. |
3 Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent. | 3 Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent. |
4 Dixitque ad pastores: “ Fratres, unde estis? ”. Qui responderunt: “ De Charran ”. | 4 Dixitque ad pastores: “ Fratres, unde estis? ”. Qui responderunt: “ De Charran ”. |
5 Quos interrogans: “ Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? ”. Dixerunt: “ Novimus ”. | 5 Quos interrogans: “ Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? ”. Dixerunt: “ Novimus ”. |
6 “ Sanusne est? ”, inquit. “ Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege ”. | 6 “ Sanusne est? ”, inquit. “ Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege ”. |
7 Dixitque: “ Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite ”. | 7 Dixitque: “ Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite ”. |
8 Qui responderunt: “ Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges ”. | 8 Qui responderunt: “ Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges ”. |
9 Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat. | 9 Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat. |
10 Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei | 10 Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei |
11 et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit; | 11 et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit; |
12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo. | 12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo. |
13 Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant, | 13 Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant, |
14 respondit: “ Vere os meum es et caro mea! ”. Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius, | 14 respondit: “ Vere os meum es et caro mea! ”. Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius, |
15 dixit ei Laban: “ Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias ”. | 15 dixit ei Laban: “ Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias ”. |
16 Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel; | 16 Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel; |
17 sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu. | 17 sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu. |
18 Quam diligens Iacob ait: “ Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis ”. | 18 Quam diligens Iacob ait: “ Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis ”. |
19 Respondit Laban: “ Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me ”. | 19 Respondit Laban: “ Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me ”. |
20 Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. | 20 Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. |
21 Dixitque ad Laban: “ Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam ”. | 21 Dixitque ad Laban: “ Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam ”. |
22 Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias. | 22 Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias. |
23 Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam. | 23 Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam. |
24 Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine. Facto mane, vidit, et ecce erat Lia. | 24 Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine. Facto mane, vidit, et ecce erat Lia. |
25 Et dixit ad socerum suum: “ Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? ”. | 25 Et dixit ad socerum suum: “ Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? ”. |
26 Respondit Laban: “ Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias. | 26 Respondit Laban: “ Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias. |
27 Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis ”. | 27 Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis ”. |
28 Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem, | 28 Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem, |
29 cui servam Bilham tradidit. | 29 cui servam Bilham tradidit. |
30 Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis. | 30 Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis. |
31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente. | 31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente. |
32 Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “ Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus ”. | 32 Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “ Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus ”. |
33 Rursumque concepit et peperit filium et ait: “ Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ”; vocavitque nomen illius Simeon. | 33 Rursumque concepit et peperit filium et ait: “ Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ”; vocavitque nomen illius Simeon. |
34 Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “ Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios ”; et idcirco appellavit nomen eius Levi. | 34 Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “ Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios ”; et idcirco appellavit nomen eius Levi. |
35 Quarto concepit et peperit filium et ait: “ Modo confitebor Domino ”; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere. | 35 Quarto concepit et peperit filium et ait: “ Modo confitebor Domino ”; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere. |