Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Genesi 29


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium.1 וישא יעקב רגליו וילך ארצה בני קדם
2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.2 וירא והנה באר בשדה והנה שם שלשה עדרי צאן רבצים עליה כי מן הבאר ההוא ישקו העדרים והאבן גדלה על פי הבאר
3 Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent.
3 ונאספו שמה כל העדרים וגללו את האבן מעל פי הבאר והשקו את הצאן והשיבו את האבן על פי הבאר למקמה
4 Dixitque ad pastores: “ Fratres, unde estis? ”. Qui responderunt: “ De Charran ”.4 ויאמר להם יעקב אחי מאין אתם ויאמרו מחרן אנחנו
5 Quos interrogans: “ Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? ”. Dixerunt: “ Novimus ”.5 ויאמר להם הידעתם את לבן בן נחור ויאמרו ידענו
6 “ Sanusne est? ”, inquit. “ Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege ”.6 ויאמר להם השלום לו ויאמרו שלום והנה רחל בתו באה עם הצאן
7 Dixitque: “ Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite ”.7 ויאמר הן עוד היום גדול לא עת האסף המקנה השקו הצאן ולכו רעו
8 Qui responderunt: “ Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges ”.
8 ויאמרו לא נוכל עד אשר יאספו כל העדרים וגללו את האבן מעל פי הבאר והשקינו הצאן
9 Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat.9 עודנו מדבר עמם ורחל באה עם הצאן אשר לאביה כי רעה הוא
10 Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei10 ויהי כאשר ראה יעקב את רחל בת לבן אחי אמו ואת צאן לבן אחי אמו ויגש יעקב ויגל את האבן מעל פי הבאר וישק את צאן לבן אחי אמו
11 et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit;11 וישק יעקב לרחל וישא את קלו ויבך
12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo.
12 ויגד יעקב לרחל כי אחי אביה הוא וכי בן רבקה הוא ותרץ ותגד לאביה
13 Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant,13 ויהי כשמע לבן את שמע יעקב בן אחתו וירץ לקראתו ויחבק לו וינשק לו ויביאהו אל ביתו ויספר ללבן את כל הדברים האלה
14 respondit: “ Vere os meum es et caro mea! ”.
Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius,
14 ויאמר לו לבן אך עצמי ובשרי אתה וישב עמו חדש ימים
15 dixit ei Laban: “ Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias ”.15 ויאמר לבן ליעקב הכי אחי אתה ועבדתני חנם הגידה לי מה משכרתך
16 Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel;16 וללבן שתי בנות שם הגדלה לאה ושם הקטנה רחל
17 sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu.17 ועיני לאה רכות ורחל היתה יפת תאר ויפת מראה
18 Quam diligens Iacob ait: “ Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis ”.18 ויאהב יעקב את רחל ויאמר אעבדך שבע שנים ברחל בתך הקטנה
19 Respondit Laban: “ Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me ”.
19 ויאמר לבן טוב תתי אתה לך מתתי אתה לאיש אחר שבה עמדי
20 Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.20 ויעבד יעקב ברחל שבע שנים ויהיו בעיניו כימים אחדים באהבתו אתה
21 Dixitque ad Laban: “ Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam ”.21 ויאמר יעקב אל לבן הבה את אשתי כי מלאו ימי ואבואה אליה
22 Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias.22 ויאסף לבן את כל אנשי המקום ויעש משתה
23 Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam.23 ויהי בערב ויקח את לאה בתו ויבא אתה אליו ויבא אליה
24 Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine.
Facto mane, vidit, et ecce erat Lia.
24 ויתן לבן לה את זלפה שפחתו ללאה בתו שפחה
25 Et dixit ad socerum suum: “ Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? ”.25 ויהי בבקר והנה הוא לאה ויאמר אל לבן מה זאת עשית לי הלא ברחל עבדתי עמך ולמה רמיתני
26 Respondit Laban: “ Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias.26 ויאמר לבן לא יעשה כן במקומנו לתת הצעירה לפני הבכירה
27 Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis ”.
27 מלא שבע זאת ונתנה לך גם את זאת בעבדה אשר תעבד עמדי עוד שבע שנים אחרות
28 Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem,28 ויעש יעקב כן וימלא שבע זאת ויתן לו את רחל בתו לו לאשה
29 cui servam Bilham tradidit.29 ויתן לבן לרחל בתו את בלהה שפחתו לה לשפחה
30 Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis.
30 ויבא גם אל רחל ויאהב גם את רחל מלאה ויעבד עמו עוד שבע שנים אחרות
31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente.31 וירא יהוה כי שנואה לאה ויפתח את רחמה ורחל עקרה
32 Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “ Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus ”.
32 ותהר לאה ותלד בן ותקרא שמו ראובן כי אמרה כי ראה יהוה בעניי כי עתה יאהבני אישי
33 Rursumque concepit et peperit filium et ait: “ Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ”; vocavitque nomen illius Simeon.
33 ותהר עוד ותלד בן ותאמר כי שמע יהוה כי שנואה אנכי ויתן לי גם את זה ותקרא שמו שמעון
34 Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “ Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios ”; et idcirco appellavit nomen eius Levi.
34 ותהר עוד ותלד בן ותאמר עתה הפעם ילוה אישי אלי כי ילדתי לו שלשה בנים על כן קרא שמו לוי
35 Quarto concepit et peperit filium et ait: “ Modo confitebor Domino ”; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere.
35 ותהר עוד ותלד בן ותאמר הפעם אודה את יהוה על כן קראה שמו יהודה ותעמד מלדת