Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Qoelet 3


font

1Omnia tempus habent,
et momentum suum cuique negotio sub caelo:
2tempus nascendi et tempus moriendi,
tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est,
3tempus occidendi et tempus sanandi,
tempus destruendi et tempus aedificandi,
4tempus flendi et tempus ridendi,
tempus plangendi et tempus saltandi,
5tempus spargendi lapides et tempus eos colligendi,
tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus,
6tempus quaerendi et tempus perdendi,
tempus custodiendi et tempus abiciendi,
7tempus scindendi et tempus consuendi,
tempus tacendi et tempus loquendi,
8tempus dilectionis et tempus odii,
tempus belli et tempus pacis.
9Quid lucri habet, qui operatur, de labore suo?
10Vidi occupationem, quam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.11Cuncta fecit bona in tempore suo; et mundum tradidit cordi eorum, et noninveniet homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.12Cognoviquod nihil boni esset in eis nisi laetari et facere bene in vita sua.13Omnisenim homo, qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.14Didici quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum; nonpossumus eis quidquam addere nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur.15Quodiam fuit, ipsum est; et, quod futurum est, iam fuit; et Deus requirit, quodabiit.
16Et adhuc vidi sub sole: in loco iudicii ibi impietas, et in loco iustitiaeibi iniquitas;17et dixi in corde meo: “ Iustum et impium iudicabit Deus,quia tempus omni rei et omnibus occasio ”.
18Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus et ostenderet eosin semetipsis similes esse bestiis.19Quoniam sors filiorum hominis etiumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; etidem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas.20Et omnia pergunt ad unum locum:
de terra facta sunt omnia,
et in terram omnia pariter revertuntur.
21Quis novit, si spiritus filiorum hominis ascendat sursum, et si spiritusiumentorum descendat deorsum in terram?22Et deprehendi nihil esse melius quamlaetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet,ut post se futura cognoscat?