Ad Galatas - 5

123456

1Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugoservitutis detineri. 2Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini,Christus vobis nihil proderit. 3Testificor autem rursum omni hominicircumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. 4Evacuati estisa Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis. 5Nos enim Spiritu exfide spem iustitiae exspectamus. 6Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquidvalet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.
7Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire? 8Haec persuasionon est ex eo, qui vocat vos. 9Modicum fermentum totam massam corrumpit. 10Egoconfido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos,portabit iudicium, quicumque est ille. 11Ego autem, fratres, si circumcisionemadhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalumcrucis. 12Utinam et abscidantur, qui vos conturbant!
13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem inoccasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem.
14Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicutteipsum. 15Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicemconsumamini!
16Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis. 17Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haecenim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis. 18Quod siSpiritu ducimini, non estis sub lege. 19Manifesta autem sunt opera carnis, quaesunt fornicatio, immunditia, luxuria, 20idolorum servitus, veneficia,inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, 21invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicutpraedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 22Fructusautem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas,fides, 23mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex. 24Qui autemsunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 25Sivivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus.
26Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, inviceminvidentes.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc