1Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebraeessent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento. 2Currit ergo etvenit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis:“ Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ”. 3Exiitergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. 4Currebantautem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venitprimus ad monumentum; 5et cum se inclinasset, videt posita linteamina, nontamen introivit. 6Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit inmonumentum; et videt linteamina posita 7et sudarium, quod fuerat super caputeius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, etvidit et credidit. 9Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuisresurgere. 10Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. 11Maria autemstabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum 12et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubipositum fuerat corpus Iesu. 13Et dicunt ei illi: “ Mulier, quid ploras? ”.Dicit eis: “ Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum ”. 14Haeccum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quiaIesus est. 15Dicit ei Iesus: “ Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ”. Illa,existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “ Domine, si tu sustulisti eum,dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ”. 16Dicit ei Iesus: “Maria! ”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “ Rabbuni! ” — quod diciturMagister C. 17Dicit ei Iesus: “ Iam noli me tenere, nondum enim ascendi adPatrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patremvestrum, et Deum meum et Deum vestrum ”. 18Venit Maria Magdalene annuntiansdiscipulis: “ Vidi Dominum! ”, et quia haec dixit ei.
19Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubierant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio etdicit eis: “ Pax vobis! ”. 20Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus etlatus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. 21Dixit ergo eis iterum: “Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ”. 22Et cum hoc dixisset,insufflavit et dicit eis: “ Accipite Spiritum Sanctum. 23Quorum remiseritispeccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ”.
24Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quandovenit Iesus. 25Dicebant ergo ei alii discipuli: “ Vidimus Dominum! ”. Illeautem dixit eis: “ Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittamdigitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam”.
26Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. VenitIesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: “ Pax vobis! ”. 27Deindedicit Thomae: “ Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuamet mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ”. 28ResponditThomas et dixit ei: “ Dominus meus et Deus meus! ”. 29Dicit ei Iesus: “Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ”.
30Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quaenon sunt scripta in libro hoc; 31haec autem scripta sunt, ut credatis quiaIesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc