1Tunc ergo apprehendit Pi latus Iesum et flagellavit. 2Et milites,plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpureacircumdederunt eum; 3et veniebant ad eum et dicebant: “ Ave, rex Iudaeorum!”, et dabant ei alapas. 4Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “ Ecceadduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam ”. 5Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Etdicit eis: “ Ecce homo! ”. 6Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri,clamaverunt dicentes: “ Crucifige, crucifige! ”. Dicit eis Pilatus: “Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ”. 7Responderunt ei Iudaei: “ Nos legem habemus, et secundum legem debet mori,quia Filium Dei se fecit ”.
8Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit 9et ingressus estpraetorium iterum et dicit ad Iesum: “ Unde es tu? ”. Iesus autem responsumnon dedit ei. 10Dicit ergo ei Pilatus: “ Mihi non loqueris? Nescis quiapotestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? ”. 11Respondit Iesus: “ Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi essetdatum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet ”.
12Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicitCaesari ”. 13Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum etsedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. 14Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: “Ecce rex vester! ”. 15Clamaverunt ergo illi: “ Tolle, tolle, crucifige eum!”. Dicit eis Pilatus: “ Regem vestrum crucifigam? ”. Responderuntpontifices: “ Non habemus regem, nisi Caesarem ”. 16Tunc ergo tradidit eisillum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.
17Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quodHebraice dicitur Golgotha, 18ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc ethinc, medium autem Iesum. 19Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit supercrucem; erat autem scriptum: “ Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ”. 20Hunc ergotitulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubicrucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece. 21Dicebantergo Pilato pontifices Iudaeorum: “ Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipsedixit: “Rex sum Iudaeorum” ”. 22Respondit Pilatus: “ Quod scripsi,scripsi! ”.
23Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et feceruntquattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunicainconsutilis, desuper contexta per totum. 24Dixerunt ergo ad invicem: “ Nonscindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit ”, ut Scriptura impleaturdicens:
“ Partiti sunt vestimenta mea sibi
et in vestem meam miserunt sortem ”.
Et milites quidem haec fecerunt.
25Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, MariaCleopae, et Maria Magdalene. 26Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulumstantem, quem diligebat, dicit matri: “ Mulier, ecce filius tuus ”. 27Deinde dicit discipulo: “ Ecce mater tua ”. Et ex illa hora accepit eamdiscipulus in sua.
28Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummareturScriptura, dicit: “ Sitio ”. 29Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergoplenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. 30Cum ergo accepissetacetum, Iesus dixit: “ Consummatum est! ”. Et inclinato capite tradiditspiritum.
31Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corporasabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, utfrangerentur eorum crura, et tollerentur. 32Venerunt ergo milites et primiquidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo; 33ad Iesum autemcum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, 34sedunus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scitquia vera dicit, ut et vos credatis. 36Facta sunt enim haec, ut Scripturaimpleatur: “ Os non comminuetur eius ”, 37et iterum alia Scriptura dicit:“ Videbunt in quem transfixerunt ”.
38Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulusIesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; etpermisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius. 39Venit autem et Nicodemus,qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi librascentum. 40Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cumaromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. 41Erat autem in loco, ubicrucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquampositus erat. 42Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta eratmonumentum, posuerunt Iesum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc