1Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lumdiscipuli sui. 2Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientesadmirabantur dicentes: “ Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data estilli, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? 3Nonne iste estfaber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonnesorores eius hic nobiscum sunt? ”. Et scandalizabantur in illo. 4Et dicebateis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognationesua et in domo sua ”. 5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucosinfirmos impositis manibus curavit; 6et mirabatur propter incredulitatem eorum.
Et circumibat castella in circuitu docens.
7Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem inspiritus immundos; 8et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgamtantum: non panem, non peram neque in zona aes, 9sed ut calcearentur sandaliiset ne induerentur duabus tunicis. 10Et dicebat eis: “ Quocumque introieritisin domum, illic manete, donec exeatis inde. 11Et quicumque locus non receperitvos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris intestimonium illis ”. 12Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent; 13et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.
14Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant:“ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes inillo ”. 15Alii autem dicebant: “ Elias est ”. Alii vero dicebant: “Propheta est, quasi unus ex prophetis ”. 16Quo audito, Herodes aiebat: “Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ”.
17Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propterHerodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18Dicebat enimIoannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”. 19Herodiasautem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat: 20Herodes enimmetuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et,audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat. 21Et cum dies opportunusaccidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis etprimis Galilaeae, 22cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset,placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “ Pete a me, quod vis,et dabo tibi ”. 23Et iuravit illi multum: “ Quidquid petieris a me, dabotibi, usque ad dimidium regni mei ”. 24Quae cum exisset, dixit matri suae:“ Quid petam? ”. At illa dixit: “ Caput Ioannis Baptistae ”. 25Cumqueintroisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “ Volo utprotinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ”. 26Et contristatus rex,propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere; 27et statimmisso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum incarcere 28et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puelladedit illud matri suae. 29Quo audito, discipuli eius venerunt et tuleruntcorpus eius et posuerunt illud in monumento.
30Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant etdocuerant. 31Et ait illis: “ Venite vos ipsi seorsum in desertum locum etrequiescite pusillum ”. Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et necmanducandi spatium habebant. 32Et abierunt in navi in desertum locum seorsum.
33Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibuscivitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos. 34Et exiens vidit multamturbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem,et coepit docere illos multa. 35Et cum iam hora multa facta esset, accesseruntdiscipuli eius dicentes: “ Desertus est locus hic, et hora iam est multa; 36dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quodmanducent ”. 37Respondens autem ait illis: “ Date illis vos manducare ”.Et dicunt ei: “ Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eismanducare? ”. 38Et dicit eis: “ Quot panes habetis? Ite, videte ”. Et cumcognovissent, dicunt: “ Quinque et duos pisces ”. 39Et praecepit illis, utaccumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum. 40Etdiscubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos. 41Et acceptisquinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit paneset dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus. 42Et manducaverunt omnes et saturati sunt; 43et sustulerunt fragmenta duodecimcophinos plenos, et de piscibus. 44Et erant, qui manducaverunt panes, quinquemilia virorum.
45Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent transfretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46Et cum dimisisset eos,abiit in montem orare. 47Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, etipse solus in terra. 48Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventuscontrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mareet volebat praeterire eos. 49At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare,putaverunt phantasma esse et exclamaverunt; 50omnes enim eum viderunt etconturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “ Confidite,ego sum; nolite timere! ”. 51Et ascendit ad illos in navem, et cessavitventus. Et valde nimis intra se stupebant; 52non enim intellexerant de panibus,sed erat cor illorum obcaecatum.
53Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt. 54Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum 55et percurrentesuniversam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant,circumferre, ubi audiebant eum esse. 56Et quocumque introibat in vicos aut incivitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, utvel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvifiebant.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc