1Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. 2Et exeunte eode navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo, 3quidomicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poteratligare, 4quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas etcompedes comminuisset, et nemo poterat eum domare; 5et semper nocte ac die inmonumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus. 6Et vidensIesum a longe cucurrit et adoravit eum 7et clamans voce magna dicit: “ Quidmihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas ”. 8Dicebat enim illi: “ Exi, spiritus immunde, ab homine ”. 9Et interrogabateum: “ Quod tibi nomen est? ”. Et dicit ei: “ Legio nomen mihi est, quiamulti sumus ”. 10Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
11Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens; 12et deprecatisunt eum dicentes: “ Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus ”. 13Etconcessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magnoimpetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur inmari. 14Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et inagros; et egressi sunt videre quid esset facti. 15Et veniunt ad Iesum; etvident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eumqui legionem habuerat, et timuerunt. 16Et qui viderant, narraverunt illisqualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de porcis. 17Et rogare eumcoeperunt, ut discederet a finibus eorum. 18Cumque ascenderet navem, quidaemonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo. 19Et non admisiteum, sed ait illi: “ Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibiDominus fecerit et misertus sit tui ”. 20Et abiit et coepit praedicare inDecapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.
21Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multaad illum, et erat circa mare. 22Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairuset videns eum procidit ad pedes eius 23et deprecatur eum multum dicens: “Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat”. 24Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum.
25Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim 26et fuerat multaperpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat,sed magis deterius habebat, 27cum audisset de Iesu, venit in turba retro ettetigit vestimentum eius; 28dicebat enim: “ Si vel vestimenta eius tetigero,salva ero ”. 29Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensitcorpore quod sanata esset a plaga. 30Et statim Iesus cognoscens in semetipsovirtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: “ Quis tetigitvestimenta mea? ”. 31Et dicebant ei discipuli sui: “ Vides turbamcomprimentem te et dicis: “Quis me tetigit?” ”. 32Et circumspiciebatvidere eam, quae hoc fecerat. 33Mulier autem timens et tremens, sciens quodfactum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem. 34Ille autem dixit ei: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et estosana a plaga tua ”.
35Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: “ Filia tua mortuaest; quid ultra vexas magistrum? ”. 36Iesus autem, verbo, quod dicebatur,audito, ait archisynagogo: “ Noli timere; tantummodo crede! ”. 37Et nonadmisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi. 38Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantesmultum, 39et ingressus ait eis: “ Quid turbamini et ploratis? Puella non estmortua, sed dormit ”. 40Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus,assumit patrem puellae et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi eratpuella; 41et tenens manum puellae ait illi: “ Talitha, qum! ” — quod estinterpretatum: “ Puella, tibi dico: Surge! ” - . 42Et confestim surrexitpuella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuostupore magno. 43Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixitdari illi manducare.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc