1Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salomeemerunt aromata, ut venientes ungerent eum. 2Et valde mane, prima sabbatorum,veniunt ad monumentum, orto iam sole. 3Et dicebant ad invicem: “ Quisrevolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? ”. 4Et respicientes videntrevolutum lapidem; erat quippe magnus valde. 5Et introeuntes in monumentumviderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. 6Qui dicit illis: “ Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum.Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum. 7Sed ite, dicitediscipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis,sicut dixit vobis” ”. 8Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enimeas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim.
9Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de quaeiecerat septem daemonia. 10Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant,lugentibus et flentibus; 11et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea,non crediderunt. 12Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est inalia effigie euntibus in villam; 13et illi euntes nuntiaverunt ceteris, necillis crediderunt.
14Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatemillorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, noncrediderant. 15Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicateevangelium omni creaturae. 16Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit;qui vero non crediderit, condemnabitur. 17Signa autem eos, qui crediderint,haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, 18serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, superaegrotos manus imponent, et bene habebunt ”.
19Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum etsedit a dextris Dei.
20Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonemconfirmante, sequentibus signis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc