1Consurge, consurge,
induere fortitudine tua, Sion;
induere vestimentis gloriae tuae,
Ierusalem, civitas sanctitatis,
quia non adiciet ultra, ut pertranseat per te
incircumcisus et immundus.
2Excutere de pulvere, consurge,
captiva Ierusalem;
solve vincula colli tui,
captiva filia Sion.
3Quia haec dicit Dominus: “ Gratis venumdati estis et sine argento redimemini”. 4Quia haec dicit Dominus Deus: “ In Aegyptum descendit populus meus inprincipio, ut colonus esset ibi; et Assur sine causa oppressit eum. 5Et nuncquid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis?Dominatores eius ululant, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meumblasphematur. 6Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia egoipse, qui loquebar: “Ecce adsum” ”.
7Quam pulchri super montes
pedes annuntiantis, praedicantis pacem,
annuntiantis bonum, praedicantis salutem,
dicentis Sion: “Regnavit Deus tuus!”.
8Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem,
simul exsultabunt,
quia oculo ad oculum videbunt,
cum redierit Dominus ad Sion.
9Gaudete et exsultate simul,
deserta Ierusalem,
quia consolatus est Dominus populum suum,
redemit Ierusalem. 10Nudavit Dominus brachium sanctum suum
in oculis omnium gentium;
et videbunt omnes fines terrae
salutare Dei nostri. 11Recedite, recedite, exite inde,
pollutum nolite tangere;
exite de medio eius, mundamini,
qui fertis vasa Domini. 12Quoniam non in festinatione exibitis
nec in fuga properabitis;
praecedet enim vos Dominus,
et colliget vos Deus Israel. 13Ecce prospere aget servus meus;
exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. 14Sicut obstupuerunt super eum multi,
sic deformis erat, quasi non esset hominis species eius,
filiorum hominis aspectus eius, 15sic disperget gentes multas.
Super ipsum continebunt reges os suum,
quia, quae non sunt narrata eis, viderunt
et, quae non audierunt, contemplati sunt.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc