1Vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium,
in equis sperantes
et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt,
et super equitibus, quia praevalidi nimis,
et non intendunt in Sanctum Israel
et Dominum non requirunt!
2Tamen et ipse sapiens adducit malum
et verba sua non retractat;
et consurget contra domum pessimorum
et contra auxilium operantium iniquitatem.
3Aegyptius homo et non Deus,
et equi eorum caro et non spiritus;
et Dominus inclinabit manum suam,
et corruet auxiliator,
et cadet, cui praestatur auxilium,
simulque omnes consumentur.
4Quia haec dicit Dominus ad me:
“ Quomodo si rugit leo et catulus leonis super praedam suam,
cum occurrerit ei multitudo pastorum,
a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit,
sic descendet Dominus exercituum, ut proelietur super montem Sion et supercollem eius.
5Sicut aves volantes,
sic proteget Dominus exercituum Ierusalem,
protegens et liberans,
parcens et salvans ”.
6Convertimini ad eum, a quo penitus recesseratis,
filii Israel.
7In die enim illa abiciet vir
idola argentea sua et idola aurea sua,
quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum;
8et cadet Assyria in gladio non viri,
et gladius non hominis vorabit eum,
et fugiet a facie gladii,
et iuvenes eius vectigales erunt.
9Et fortitudo eius prae terrore transibit,
et pavebunt signum principes eius,
dixit Dominus, cuius ignis est in Sion,
et caminus eius in Ierusalem.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc