Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Proverbia 29


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Viro qui corripientem dura cervice contemnit,
repentinus ei superveniet interitus,
et eum sanitas non sequetur.
1 Vir, qui correptiones dura cervice contemnit,
subito conteretur absque sanatione.
2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ;
cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
2 In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus;
et in dominatione impii gemet populus.
3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ;
qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
3 Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum;
qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.
4 Rex justus erigit terram ;
vir avarus destruet eam.
4 Rex in iustitia erigit terram;
vir acceptor donorum destruet eam.
5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo
rete expandit gressibus ejus.
5 Homo, qui blanditur amico suo,
rete expandit gressibus eius.
6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus,
et justus laudabit atque gaudebit.
6 In peccato vir iniquus irretitur laqueo,
et iustus exsultabit atque gaudebit.
7 Novit justus causam pauperum ;
impius ignorat scientiam.
7 Novit iustus causam pauperum,
impius ignorat scientiam.
8 Homines pestilentes dissipant civitatem ;
sapientes vero avertunt furorem.
8 Homines pestilentes dissipant civitatem;
sapientes vero avertunt furorem.
9 Vir sapiens si cum stulto contenderit,
sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
9 Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit,
sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem.
10 Viri sanguinum oderunt simplicem ;
justi autem quærunt animam ejus.
10 Viri sanguinum oderunt simplicem;
iusti autem quaerunt animam eius.
11 Totum spiritum suum profert stultus ;
sapiens differt, et reservat in posterum.
11 Totum spiritum suum profert stultus;
sapiens mitigat eum in posterum.
12 Princeps qui libenter audit verba mendacii,
omnes ministros habet impios.
12 Princeps, qui libenter audit verba mendacii,
omnes ministros habet impios.
13 Pauper et creditor obviaverunt sibi :
utriusque illuminator est Dominus.
13 Pauper et oppressor obviaverunt sibi,
utriusque oculorum illuminator est Dominus.
14 Rex qui judicat in veritate pauperes,
thronus ejus in æternum firmabitur.
14 Rex, qui iudicat in veritate pauperes,
thronus eius in aeternum firmabitur.
15 Virga atque correptio tribuit sapientiam ;
puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
15 Virga atque correptio tribuit sapientiam;
puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.
16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,
et justi ruinas eorum videbunt.
16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,
et iusti ruinas eorum videbunt.
17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te,
et dabit delicias animæ tuæ.
17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te
et dabit delicias animae tuae.
18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ;
qui vero custodit legem beatus est.
18 Cum visio defecerit, dissipabitur populus;
qui vero custodit legem, beatus est.
19 Servus verbis non potest erudiri,
quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
19 Servus verbis non potest erudiri,
quia intellegit et respondere contemnit.
20 Vidisti hominem velocem ad loquendum ?
stultitia magis speranda est quam illius correptio.
20 Vidisti hominem velocem ad loquendum?
Magis illo spem habebit insipiens.
21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum
postea sentiet eum contumacem.
21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum,
postea sentiet eum contumacem.
22 Vir iracundus provocat rixas,
et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
22 Vir iracundus provocat rixas;
et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.
23 Superbum sequitur humilitas,
et humilem spiritu suscipiet gloria.
23 Superbia hominis humiliabit eum,
et humilis spiritu suscipiet gloriam.
24 Qui cum fure participat odit animam suam ;
adjurantem audit, et non indicat.
24 Qui cum fure participat, odit animam suam;
adiuramentum audit et non indicat.
25 Qui timet hominem cito corruet ;
qui sperat in Domino sublevabitur.
25 Timor hominis inducit laqueum;
qui sperat in Domino, sublevabitur.
26 Multi requirunt faciem principis,
et judicium a Domino egreditur singulorum.
26 Multi requirunt faciem principis;
et iudicium a Domino egreditur singulorum.
27 Abominantur justi virum impium,
et abominantur impii eos qui in recta sunt via.
Verbum custodiens filius
extra perditionem erit.
27 Abominantur iusti virum impium;
et abominantur impii eos, qui recta sunt via.