Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Proverbia 21


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini :
quocumque voluerit, inclinabit illud.
1 Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini:
quocumque voluerit, inclinabit illud.
2 Omnis via viri recta sibi videtur :
appendit autem corda Dominus.
2 Omnis via viri recta sibi videtur;
appendit autem corda Dominus.
3 Facere misericordiam et judicium
magis placet Domino quam victimæ.
3 Facere misericordiam et iudicium
magis placet Domino quam victimae.
4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ;
lucerna impiorum peccatum.
4 Exaltatio oculorum et dilatatio cordis,
lucerna impiorum: peccatum.
5 Cogitationes robusti semper in abundantia ;
omnis autem piger semper in egestate est.
5 Cogitationes sollertis semper in abundantiam;
omnis autem festinus semper in egestate est.
6 Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est,
et impingetur ad laqueos mortis.
6 Qui congregat thesauros lingua mendacii,
vento impingetur ad laqueos mortis.
7 Rapinæ impiorum detrahent eos,
quia noluerunt facere judicium.
7 Violentia impiorum detrahet eos,
quia noluerunt facere iudicium.
8 Perversa via viri aliena est ;
qui autem mundus est, rectum opus ejus.
8 Perversa via viri aliena est;
qui autem mundus est, rectum opus eius.
9 Melius est sedere in angulo domatis,
quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
9 Melius est sedere in angulo domatis
quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
10 Anima impii desiderat malum :
non miserebitur proximo suo.
10 Anima impii desiderat malum;
non miserebitur proximo suo.
11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus,
et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
11 Multato derisore sapientior erit parvulus;
et, si instruatur sapiens, sumet scientiam.
12 Excogitat justus de domo impii,
ut detrahat impios a malo.
12 Excogitat Iustus de domo impii,
ut praecipitet impios in malum.
13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,
et ipse clamabit, et non exaudietur.
13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,
et ipse clamabit, et non exaudietur.
14 Munus absconditum extinguit iras,
et donum in sinu indignationem maximam.
14 Munus absconditum exstinguit iras,
et donum in sinu indignationem maximam.
15 Gaudium justo est facere judicium,
et pavor operantibus iniquitatem.
15 Gaudium iusto est facere iudicium,
et ruina operantibus iniquitatem.
16 Vir qui erraverit a via doctrinæ
in cœtu gigantum commorabitur.
16 Vir, qui erraverit a via prudentiae,
in coetu umbrarum commorabitur.
17 Qui diligit epulas in egestate erit ;
qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
17 Qui diligit convivia, in egestate erit;
qui amat vinum et pinguia, non ditabitur.
18 Pro justo datur impius,
et pro rectis iniquus.
18 Redemptio pro iusto impius,
et pro rectis iniquus.
19 Melius est habitare in terra deserta
quam cum muliere rixosa et iracunda.
19 Melius est habitare in terra deserta
quam cum muliere rixosa et iracunda.
20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi :
et imprudens homo dissipabit illud.
20 Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis,
et imprudens homo dissipabit illum.
21 Qui sequitur justitiam et misericordiam
inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
21 Qui sequitur iustitiam et misericordiam,
inveniet vitam et iustitiam et gloriam.
22 Civitatem fortium ascendit sapiens,
et destruxit robur fiduciæ ejus.
22 Civitatem fortium ascendit sapiens
et destruit robur fiduciae eius.
23 Qui custodit os suum et linguam suam
custodit ab angustiis animam suam.
23 Qui custodit os suum et linguam suam,
custodit ab angustiis animam suam.
24 Superbus et arrogans vocatur indoctus,
qui in ira operatur superbiam.
24 Superbus et arrogans vocatur derisor,
qui operatur in ira superbiae.
25 Desideria occidunt pigrum :
noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
25 Desideria occidunt pigrum;
noluerunt enim quidquam manus eius operari:
26 Tota die concupiscit et desiderat ;
qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
26 tota die concupiscit et desiderat;
qui autem iustus est, tribuet et non parcit.
27 Hostiæ impiorum abominabiles,
quia offeruntur ex scelere.
27 Hostiae impiorum abominabiles,
eo magis quia offeruntur ex scelere.
28 Testis mendax peribit ;
vir obediens loquetur victoriam.
28 Testis mendax peribit;
vir oboediens loquetur in victoriam.
29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ;
qui autem rectus est corrigit viam suam.
29 Vir impius obfirmat vultum suum;
qui autem rectus est, corrigit viam suam.
30 Non est sapientia, non est prudentia,
non est consilium contra Dominum.
30 Non est sapientia, non est prudentia,
non est consilium contra Dominum.
31 Equus paratur ad diem belli ;
Dominus autem salutem tribuit.
31 Equus paratur ad diem belli,
Dominus autem salutem tribuit.