Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Jó 32


font
VULGATAVULGATA
1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores :
idcirco, demisso capite,
veritus sum vobis indicare meam sententiam.
6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores :
idcirco, demisso capite,
veritus sum vobis indicare meam sententiam.
7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur,
et annorum multitudo doceret sapientiam.
7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur,
et annorum multitudo doceret sapientiam.
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
9 Non sunt longævi sapientes,
nec senes intelligunt judicium.
9 Non sunt longævi sapientes,
nec senes intelligunt judicium.
10 Ideo dicam : Audite me :
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
10 Ideo dicam : Audite me :
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
11 Expectavi enim sermones vestros ;
audivi prudentiam vestram,
donec disceptaremini sermonibus ;
11 Expectavi enim sermones vestros ;
audivi prudentiam vestram,
donec disceptaremini sermonibus ;
12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam :
sed, ut video, non est qui possit arguere Job,
et respondere ex vobis sermonibus ejus.
12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam :
sed, ut video, non est qui possit arguere Job,
et respondere ex vobis sermonibus ejus.
13 Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :
Deus projecit eum, non homo.
13 Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :
Deus projecit eum, non homo.
14 Nihil locutus est mihi :
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
14 Nihil locutus est mihi :
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
15 Extimuerunt, nec responderunt ultra,
abstuleruntque a se eloquia.
15 Extimuerunt, nec responderunt ultra,
abstuleruntque a se eloquia.
16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti :
steterunt, nec ultra responderunt :
16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti :
steterunt, nec ultra responderunt :
17 respondebo et ego partem meam,
et ostendam scientiam meam.
17 respondebo et ego partem meam,
et ostendam scientiam meam.
18 Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus uteri mei.
18 Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus uteri mei.
19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
20 Loquar, et respirabo paululum :
aperiam labia mea, et respondebo.
20 Loquar, et respirabo paululum :
aperiam labia mea, et respondebo.
21 Non accipiam personam viri,
et Deum homini non æquabo.
21 Non accipiam personam viri,
et Deum homini non æquabo.
22 Nescio enim quamdiu subsistam,
et si post modicum tollat me factor meus.
22 Nescio enim quamdiu subsistam,
et si post modicum tollat me factor meus.