Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Jó 32


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.1 וישבתו שלשת האנשים האלה מענות את איוב כי הוא צדיק בעיניו
2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.2 ויחר אף אליהוא בן ברכאל הבוזי ממשפחת רם באיוב חרה אפו על צדקו נפשו מאלהים
3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.3 ובשלשת רעיו חרה אפו על אשר לא מצאו מענה וירשיעו את איוב
4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.4 ואליהו חכה את איוב בדברים כי זקנים המה ממנו לימים
5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.5 וירא אליהוא כי אין מענה בפי שלשת האנשים ויחר אפו
6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores :
idcirco, demisso capite,
veritus sum vobis indicare meam sententiam.
6 ויען אליהוא בן ברכאל הבוזי ויאמר צעיר אני לימים ואתם ישישים על כן זחלתי ואירא מחות דעי אתכם
7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur,
et annorum multitudo doceret sapientiam.
7 אמרתי ימים ידברו ורב שנים ידיעו חכמה
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
8 אכן רוח היא באנוש ונשמת שדי תבינם
9 Non sunt longævi sapientes,
nec senes intelligunt judicium.
9 לא רבים יחכמו וזקנים יבינו משפט
10 Ideo dicam : Audite me :
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
10 לכן אמרתי שמעה לי אחוה דעי אף אני
11 Expectavi enim sermones vestros ;
audivi prudentiam vestram,
donec disceptaremini sermonibus ;
11 הן הוחלתי לדבריכם אזין עד תבונתיכם עד תחקרון מלין
12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam :
sed, ut video, non est qui possit arguere Job,
et respondere ex vobis sermonibus ejus.
12 ועדיכם אתבונן והנה אין לאיוב מוכיח עונה אמריו מכם
13 Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :
Deus projecit eum, non homo.
13 פן תאמרו מצאנו חכמה אל ידפנו לא איש
14 Nihil locutus est mihi :
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
14 ולא ערך אלי מלין ובאמריכם לא אשיבנו
15 Extimuerunt, nec responderunt ultra,
abstuleruntque a se eloquia.
15 חתו לא ענו עוד העתיקו מהם מלים
16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti :
steterunt, nec ultra responderunt :
16 והוחלתי כי לא ידברו כי עמדו לא ענו עוד
17 respondebo et ego partem meam,
et ostendam scientiam meam.
17 אענה אף אני חלקי אחוה דעי אף אני
18 Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus uteri mei.
18 כי מלתי מלים הציקתני רוח בטני
19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
19 הנה בטני כיין לא יפתח כאבות חדשים יבקע
20 Loquar, et respirabo paululum :
aperiam labia mea, et respondebo.
20 אדברה וירוח לי אפתח שפתי ואענה
21 Non accipiam personam viri,
et Deum homini non æquabo.
21 אל נא אשא פני איש ואל אדם לא אכנה
22 Nescio enim quamdiu subsistam,
et si post modicum tollat me factor meus.
22 כי לא ידעתי אכנה כמעט ישאני עשני