Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Jó 32


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibivideretur.
2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites decognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceretcoram Deo.
3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.3 Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissentresponsionem, sed tantummodo condemnassent Iob.
4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.4 Igitur Eliu exspectavit Iobloquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur;
5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.5 cum autem vidisset Eliuquod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores :
idcirco, demisso capite,
veritus sum vobis indicare meam sententiam.
6 Respondensque Eliufilius Barachel Buzites dixit:
“ Iunior sum tempore,
vos autem antiquiores;
idcirco veritus sum et timui
vobis indicare meam sententiam.
7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur,
et annorum multitudo doceret sapientiam.
7 Dixi: Aetas loquetur,
et annorum multitudo docebit sapientiam.
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.
9 Non sunt longævi sapientes,
nec senes intelligunt judicium.
9 Non sunt longaevi sapientes,
nec senes intellegunt iudicium.
10 Ideo dicam : Audite me :
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
10 Ideo dicam: Audite me,
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
11 Expectavi enim sermones vestros ;
audivi prudentiam vestram,
donec disceptaremini sermonibus ;
11 Exspectavi enim sermones vestros,
intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis,
12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam :
sed, ut video, non est qui possit arguere Job,
et respondere ex vobis sermonibus ejus.
12 et ut vos intellegerem nitebar.
Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob
et respondere ex vobis sermonibus eius.
13 Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :
Deus projecit eum, non homo.
13 Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam;
Deus proiecit eum, non homo”.
14 Nihil locutus est mihi :
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
14 Non parabo mihi verba,
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
15 Extimuerunt, nec responderunt ultra,
abstuleruntque a se eloquia.
15 Extimuerunt nec responderunt ultra;
abstuleruntque a se eloquia.
16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti :
steterunt, nec ultra responderunt :
16 Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti,
steterunt, nec ultra responderunt,
17 respondebo et ego partem meam,
et ostendam scientiam meam.
17 respondebo et ego partem meam
et ostendam scientiam meam.
18 Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus uteri mei.
18 Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus pectoris mei;
19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
20 Loquar, et respirabo paululum :
aperiam labia mea, et respondebo.
20 Loquar et respirabo paululum,
aperiam labia mea et respondebo.
21 Non accipiam personam viri,
et Deum homini non æquabo.
21 Non accipiam personam viri
et nulli homini blandiar.
22 Nescio enim quamdiu subsistam,
et si post modicum tollat me factor meus.
22 Nescio enim blandiri,
quia in brevi tolleret me Factor meus.