Jó 32
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Smith Van Dyke |
|---|---|
| 1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. | 1 فكف هؤلاء الرجال الثلاثة عن مجاوبة ايوب لكونه بارا في عيني نفسه |
| 2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. | 2 فحمي غضب اليهو بن برخئيل البوزي من عشيرة رام. على ايوب حمي غضبه لانه حسب نفسه ابر من الله. |
| 3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. | 3 وعلى اصحابه الثلاثة حمي غضبه لانهم لم يجدوا جوابا واستذنبوا ايوب. |
| 4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. | 4 وكان اليهو قد صبر على ايوب بالكلام لانهم اكثر منه اياما. |
| 5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. | 5 فلما رأى اليهو انه لا جواب في افواه الرجال الثلاثة حمي غضبه |
| 6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. | 6 فاجاب اليهو بن برخئيل البوزي وقال انا صغير في الايام وانتم شيوخ. لاجل ذلك خفت وخشيت ان ابدي لكم رأيي. |
| 7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. | 7 قلت الايام تتكلم وكثرة السنين تظهر حكمة. |
| 8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. | 8 ولكن في الناس روحا ونسمة القدير تعقلهم. |
| 9 Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium. | 9 ليس الكثيرو الايام حكماء ولا الشيوخ يفهمون الحق. |
| 10 Ideo dicam : Audite me : ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. | 10 لذلك قلت اسمعوني انا ايضا ابدي رأيي. |
| 11 Expectavi enim sermones vestros ; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus ; | 11 هانذا قد صبرت لكلامكم. اصغيت الى حججكم حتى فحصتم الاقوال. |
| 12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam : sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. | 12 فتأملت فيكم واذ ليس من حجّ ايوب ولا جواب منكم لكلامه. |
| 13 Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam : Deus projecit eum, non homo. | 13 فلا تقولوا قد وجدنا حكمة. الله يغلبه لا الانسان. |
| 14 Nihil locutus est mihi : et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. | 14 فانه لم يوجه اليّ كلامه ولا ارد عليه انا بكلامكم. |
| 15 Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. | 15 تحيروا. لم يجيبوا بعد. انتزع عنهم الكلام. |
| 16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti : steterunt, nec ultra responderunt : | 16 فانتظرت لانهم لم يتكلموا لانهم وقفوا لم يجيبوا بعد. |
| 17 respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. | 17 فاجيب انا ايضا حصتي وابدي انا ايضا رأيي. |
| 18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. | 18 لاني ملآن اقوالا. روح باطني تضايقني. |
| 19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. | 19 هوذا بطني كخمر لم تفتح كالزقاق الجديدة يكاد ينشق. |
| 20 Loquar, et respirabo paululum : aperiam labia mea, et respondebo. | 20 اتكلم فافرج. افتح شفتيّ واجيب. |
| 21 Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo. | 21 لا احابينّ وجه رجل ولا أملث انسانا. |
| 22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus. | 22 لاني لا اعرف الملث. لانه عن قليل يأخذني صانعي |