Jó 27
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit : | 1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit : |
2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. | 2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. |
3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, | 3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, |
4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. | 4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. |
5 Absit a me ut justos vos esse judicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. | 5 Absit a me ut justos vos esse judicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. |
6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram : neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. | 6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram : neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. |
7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. | 7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. |
8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ? | 8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ? |
9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia ? | 9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia ? |
10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore ? | 10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore ? |
11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam. | 11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam. |
12 Ecce vos omnes nostis : et quid sine causa vana loquimini ? | 12 Ecce vos omnes nostis : et quid sine causa vana loquimini ? |
13 Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient. | 13 Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient. |
14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane : | 14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane : |
15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt. | 15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt. |
16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta : | 16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta : |
17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. | 17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. |
18 Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. | 18 Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. |
19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet. | 19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet. |
20 Apprehendet eum quasi aqua inopia : nocte opprimet eum tempestas. | 20 Apprehendet eum quasi aqua inopia : nocte opprimet eum tempestas. |
21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. | 21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. |
22 Et mittet super eum, et non parcet : de manu ejus fugiens fugiet. | 22 Et mittet super eum, et non parcet : de manu ejus fugiens fugiet. |
23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus. | 23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus. |