Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Jó 11


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :1 ויען צפר הנעמתי ויאמר
2 Numquid qui multa loquitur, non et audiet ?
aut vir verbosus justificabitur ?
2 הרב דברים לא יענה ואם איש שפתים יצדק
3 Tibi soli tacebunt homines ?
et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?
3 בדיך מתים יחרישו ותלעג ואין מכלם
4 Dixisti enim : Purus est sermo meus,
et mundus sum in conspectu tuo.
4 ותאמר זך לקחי ובר הייתי בעיניך
5 Atque utinam Deus loqueretur tecum,
et aperiret labia sua tibi,
5 ואולם מי יתן אלוה דבר ויפתח שפתיו עמך
6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ,
et quod multiplex esset lex ejus :
et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo
quam meretur iniquitas tua !
6 ויגד לך תעלמות חכמה כי כפלים לתושיה ודע כי ישה לך אלוה מעונך
7 Forsitan vestigia Dei comprehendes,
et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?
7 החקר אלוה תמצא אם עד תכלית שדי תמצא
8 Excelsior cælo est, et quid facies ?
profundior inferno, et unde cognosces ?
8 גבהי שמים מה תפעל עמקה משאול מה תדע
9 Longior terra mensura ejus,
et latior mari.
9 ארכה מארץ מדה ורחבה מני ים
10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit,
quis contradicet ei ?
10 אם יחלף ויסגיר ויקהיל ומי ישיבנו
11 Ipse enim novit hominum vanitatem ;
et videns iniquitatem, nonne considerat ?
11 כי הוא ידע מתי שוא וירא און ולא יתבונן
12 Vir vanus in superbiam erigitur,
et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
12 ואיש נבוב ילבב ועיר פרא אדם יולד
13 Tu autem firmasti cor tuum,
et expandisti ad eum manus tuas.
13 אם אתה הכינות לבך ופרשת אליו כפך
14 Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te,
et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,
14 אם און בידך הרחיקהו ואל תשכן באהליך עולה
15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula ;
et eris stabilis, et non timebis.
15 כי אז תשא פניך ממום והיית מצק ולא תירא
16 Miseriæ quoque oblivisceris,
et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.
16 כי אתה עמל תשכח כמים עברו תזכר
17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ;
et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
17 ומצהרים יקום חלד תעפה כבקר תהיה
18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe :
et defossus securus dormies.
18 ובטחת כי יש תקוה וחפרת לבטח תשכב
19 Requiesces, et non erit qui te exterreat ;
et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
19 ורבצת ואין מחריד וחלו פניך רבים
20 Oculi autem impiorum deficient,
et effugium peribit ab eis :
et spes illorum abominatio animæ.
20 ועיני רשעים תכלינה ומנוס אבד מנהם ותקותם מפח נפש