Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Numeri 7


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Factum est autem in die, qua complevit Moyses habitaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius,1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus :
2 obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus praefecti eorum, qui numerati fuerant,2 obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,
3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli; obtuleruntque ea in conspectu habitaculi.3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
4 Ait autem Dominus ad Moysen:4 Ait autem Dominus ad Moysen :
5 “ Suscipe ab eis, ut serviant in ministerio tabernaculi conventus, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui ”.5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.
6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
7 Duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson, iuxta id quod habebant necessarium.7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.
8 Quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari, secundum offficia sua sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves, quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris.
9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die, qua unctum est, oblationem suam ante altare.10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
11 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris ”.
11 Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
12 Primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iudae.12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :
13 Fueruntque in ea scutula argentea pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii, utraque plena simila conspersa oleo in sacrificium,13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
14 acetabulum ex decem siclis aureis plenum incenso,14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :
15 bos de armento et aries et agnus anniculus in holocaustum15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
16 hircusque pro peccato;16 hircumque pro peccato :
17 et in sacrificio pacificorum boves duo, arietes quinque, hirci quinque, agni anniculi quinque: haec est oblatio Naasson filii Aminadab.
17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.
18 Secundo die obtulit Nathanael filius Suar dux de tribu Issachar18 Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,
19 scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
20 acetabulum aureum habens decem siclos plenum incenso,20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso :
21 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
22 hircumque pro peccato;22 hircumque pro peccato :
23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Nathanael filii Suar.
23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar.
24 Tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,
25 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
26 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
27 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
28 hircumque pro peccato;28 hircumque pro peccato :
29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec est oblatio Eliab filii Helon.
29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.
30 Die quarto princeps filiorum Ruben Elisur filius Sedeur30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
31 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,31 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
32 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,32 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
33 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
34 hircumque pro peccato;34 hircumque pro peccato :
35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
36 Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,
37 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
38 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,38 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
39 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
40 hircumque pro peccato;40 hircumque pro peccato :
41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
42 Die sexto princeps filiorum Gad Eliasaph filius Deuel42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,
43 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
44 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
45 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
46 hircumque pro peccato;46 hircumque pro peccato :
47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Eliasaph filii Deuel.
47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.
48 Die septimo princeps filiorum Ephraim Elisama filius Ammiud48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,
49 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
50 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
51 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
52 hircumque pro peccato;52 hircumque pro peccato :
53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
54 Die octavo princeps filiorum Manasse Gamaliel filius Phadassur54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,
55 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
56 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
57 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
58 hircumque pro peccato;58 hircumque pro peccato :
59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
60 Die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,
61 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,61 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
62 et acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,62 et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
63 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
64 hircumque pro peccato;64 hircumque pro peccato :
65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
66 Die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Ammisaddai66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,
67 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,67 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
68 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,68 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
69 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum69 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
70 hircumque pro peccato;70 hircumque pro peccato :
71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
72 Die undecimo princeps filiorum Aser Phegiel filius Ochran72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,
73 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,73 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
74 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,74 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
75 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum75 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
76 hircumque pro peccato;76 hircumque pro peccato :
77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali Ahira filius Enan78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,
79 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila oleo conspersa in sacrificium,79 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum :
80 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,80 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
81 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum81 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
82 hircumque pro peccato;82 hircumque pro peccato :
83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahira filii Enan.
83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.
84 Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel in die, qua consecratum est: scutulae argenteae duodecim, phialae argenteae duodecim, acetabula duodecim,84 Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialæ argenteæ duodecim : mortariola aurea duodecim :
85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet una scutella, et septuaginta siclos haberet una phiala, id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii;85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii :
86 acetabula aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere sanctuarii, id est simul auri sicli centum viginti;86 mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti :
87 omnes boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim et libamenta eorum; hirci duodecim pro peccato.87 boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato.
88 In hostias pacificorum omnes boves viginti quattuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta: haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
88 In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum testimonii, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.