Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Daniele 5


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Balthasar rex fecit grande con vivium optimatibus suis mille et coram hismilibus vinum bibebat.1 Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille : et unusquisque secundum suam bibebat ætatem.
2 Balthasar ergo praecepit iam temulentus, ut afferrenturvasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo,quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eiuset concubinae.2 Præcepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinæ.
3 Tunc allata sunt vasa aurea, quae asportaverat de templo, quodfuerat in Ierusalem; et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores etconcubinae illius:3 Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quæ asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem : et biberunt in eis rex, et optimates ejus, uxores et concubinæ illius.
4 bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos,aereos, ferreos ligneosque et lapideos.
4 Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, æreos, ferreos, ligneosque et lapideos.
5 In eadem hora apparuerunt digiti manus hominis et scripserunt contracandelabrum in superficie parietis palatii regis; et rex aspiciebat articulosmanus scribentis.5 In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulæ regiæ : et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
6 Tunc regis facies commutata est, et cogitationes eiusconturbabant eum, et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad seinvicem collidebantur.6 Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum : et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.
7 Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos,Chaldaeos et haruspices; et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: “Quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihifecerit, purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius inregno meo dominabitur ”.7 Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis : Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.
8 Tunc ingressi sunt omnes sapientes regis et nonpotuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi;8 Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.
9 unde rexBalthasar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est super eum, sedet optimates eius turbabantur.9 Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est ; sed et optimates ejus turbabantur.
10 Regina autem, sermonum regis optimatiumqueeius causa, domum convivii ingressa est; et regina proloquens ait: “ Rex, inaeternum vive! Non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur.10 Regina autem pro re, quæ acciderat regi et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est : et proloquens ait : Rex, in æternum vive ! non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur.
11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebuspatris tui scientia et intellegentia et sapientia quasi sapientia deoruminventae sunt in eo; nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum,incantatorum, Chaldaeorum et haruspicum constituit eum; pater tuus, o rex,11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo : nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex :
12 quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque et interpretatio somniorumet ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo, in Daniele, cuirex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Dan iel vocetur et interpretationemnarrabit ”.12 quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele : cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.
13 Igitur introductus est Daniel coram rege; ad quem praefatus rex ait: “ Tues Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem adduxit rex pater meus de Iuda?13 Igitur introductus est Daniel coram rege : ad quem præfatus rex ait : Tu es Daniel de filiis captivitatis Judæ, quem adduxit pater meus rex de Judæa ?
14 Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas, et scientia intellegentiaque acsapientia ampliores inventae sint in te.14 audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te.
15 Et nunc introgressi sunt inconspectu meo sapientes, magi, ut scripturam hanc legerent et interpretationemeius indicarent mihi et nequiverunt sensum huius sermonis edicere.15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi : et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere.
16 Porro egoaudivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere; si ergovales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpuravestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meoprinceps eris ”.16 Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere : si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
17 Tunc respondens Daniel ait coram rege: “ Munera tua sint tibi, et dona tuaalteri da; scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendamtibi.17 Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege : Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da : scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi.
18 O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam et gloriam et honoremdedit Nabuchodonosor patri tuo.18 O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.
19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei,universi populi, tribus et linguae tremebant et metuebant eum; quos volebat,interficiebat et, quos volebat, percutiebat et, quos volebat, exaltabat et, quosvolebat, humiliabat.19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum : quos volebat, interficiebat : et quos volebat, percutiebat : et quos volebat, exaltabat : et quos volebat, humiliabat.
20 Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illiusobfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eiusablata est ab eo;20 Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est :
21 et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cumbestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius, fenum quoque ut bovescomedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quodpotestatem haberet Deus altissimus in regno hominum et, quemcumque voluerit,suscitabit super illud.21 et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus : fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
22 Tu quoque filius eius, Balthasar, non humiliasti cortuum, cum scires haec omnia,22 Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia :
23 sed adversum Dominum caeli elevatus es, et vasadomus eius allata sunt coram te, et tu et optimates tui et uxores tuae etconcubinae tuae vinum bibistis in eis; deos quoque argenteos et aureos etaereos, ferreos ligneosque et lapideos, qui non vident neque audiunt nequesentiunt, laudasti, porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et omnes viastuas, non glorificasti.23 sed adversum Dominatorem cæli elevatus es : et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis : deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti : porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.
24 Idcirco ab eo missi sunt articuli manus, et scripturahaec exarata est.24 Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc quod exaratum est.
25 Haec est autem scriptura, quae digesta est: mane, thecel,upharsin.25 Hæc est autem scriptura, quæ digesta est : Mane, Thecel, Phares.
26 Et haec est interpretatio sermonis: mane, numeravit Deus regnumtuum et complevit illud;26 Et hæc est interpretatio sermonis. Mane : numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.
27 thecel, appensus es in statera et inventus es minushabens;27 Thecel : appensus es in statera, et inventus es minus habens.
28 phares, divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis ”.28 Phares : divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.
29 Tunc, iubente Balthasar, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torquesaurea collo eius, et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius inregno suo.29 Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus : et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.
30 Eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldaeorum.
30 Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus.
31 Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos.