Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Esodo 37


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Fecit autem Beseleel et ar cam de lignis acaciae haben tem duos semis cubitos in longitudine et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii; vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.1 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
2 Et fecit illi coronam auream per gyrum,2 Et fecit illi coronam auream per gyrum,
3 conflans quattuor anulos aureos in quattuor pedibus eius; duos anulos in latere uno et duos in altero.3 conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero.
4 Vectes quoque fecit de lignis acaciae, quos vestivit auro4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,
5 et quos misit in anulos, qui erant in lateribus arcae, ad portandum eam.
5 et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.
6 Fecit et propitiatorium de auro mundissimo: duorum cubitorum et dimidii in longitudine et cubiti ac semis in latitudine.6 Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.
7 Duos etiam cherubim ex auro ductili fecit ex utraque parte propitiatorii:7 Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii :
8 cherub unum ex summitate unius partis et cherub alterum ex summitate partis alterius; duos cherubim ex singulis summitatibus propitiatorii8 cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,
9 extendentes alas sursum et tegentes alis suis propitiatorium seque mutuo et illud respicientes.
9 extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
10 Fecit et mensam de lignis acaciae in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem;10 Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.
11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi coronam auream per gyrum.11 Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,
12 Fecit ei quoque limbum aureum quattuor digitorum per circuitum et super illum coronam auream.12 ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.
13 Fudit et quattuor circulos aureos, quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae13 Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ
14 iuxta limbum; misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.14 contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis acaciae et circumdedit eos auro;15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
16 et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas et cyathos et crateras ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
16 Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, basim et hastile eius; scyphi sphaerulaeque ac flores unum cum ipso erant:17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant :
18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una et tres ex altera;18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera :
19 tres scyphi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores et tres scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de hastili candelabri.19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.
20 In ipso autem hastili erant quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores;20 In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia :
21 singulae sphaerulae sub binis calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de hastili uno.21 et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.
22 Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erant, totum ductile ex auro purissimo.22 Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa, ubi emuncta condantur, de auro mundissimo.23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.
24 Talentum auri purissimi appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
24 Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
25 Fecit et altare thymiamatis de lignis acaciae habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos; e cuius angulis procedebant cornua.25 Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua.
26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum et binos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
28 Ipsos autem vectes fecit de lignis acaciae et operuit laminis aureis.
28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.
29 Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.
29 Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.