Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Esodo 27


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine.1 ועשית את המזבח עצי שטים חמש אמות ארך וחמש אמות רחב רבוע יהיה המזבח ושלש אמות קמתו
2 Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere.2 ועשית קרנתיו על ארבע פנתיו ממנו תהיין קרנתיו וצפית אתו נחשת
3 Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis.3 ועשית סירתיו לדשנו ויעיו ומזרקתיו ומזלגתיו ומחתתיו לכל כליו תעשה נחשת
4 Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei,4 ועשית לו מכבר מעשה רשת נחשת ועשית על הרשת ארבע טבעת נחשת על ארבע קצותיו
5 et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium.5 ונתתה אתה תחת כרכב המזבח מלמטה והיתה הרשת עד חצי המזבח
6 Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos, quos operies laminis aeneis,6 ועשית בדים למזבח בדי עצי שטים וצפית אתם נחשת
7 et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.7 והובא את בדיו בטבעת והיו הבדים על שתי צלעת המזבח בשאת אתו
8 Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient.
8 נבוב לחת תעשה אתו כאשר הראה אתך בהר כן יעשו
9 Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine9 ועשית את חצר המשכן לפאת נגב תימנה קלעים לחצר שש משזר מאה באמה ארך לפאה האחת
10 et columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos columnarum anulosque earum argenteos.10 ועמדיו עשרים ואדניהם עשרים נחשת ווי העמדים וחשקיהם כסף
11 Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei.11 וכן לפאת צפון בארך קלעים מאה ארך ועמדו עשרים ואדניהם עשרים נחשת ווי העמדים וחשקיהם כסף
12 In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem.12 ורחב החצר לפאת ים קלעים חמשים אמה עמדיהם עשרה ואדניהם עשרה
13 In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt,13 ורחב החצר לפאת קדמה מזרחה חמשים אמה
14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem;14 וחמש עשרה אמה קלעים לכתף עמדיהם שלשה ואדניהם שלשה
15 et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem.15 ולכתף השנית חמש עשרה קלעים עמדיהם שלשה ואדניהם שלשה
16 In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem.16 ולשער החצר מסך עשרים אמה תכלת וארגמן ותולעת שני ושש משזר מעשה רקם עמדיהם ארבעה ואדניהם ארבעה
17 Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae.17 כל עמודי החצר סביב מחשקים כסף וויהם כסף ואדניהם נחשת
18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.18 ארך החצר מאה באמה ורחב חמשים בחמשים וקמה חמש אמות שש משזר ואדניהם נחשת
19 Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies.
19 לכל כלי המשכן בכל עבדתו וכל יתדתיו וכל יתדת החצר נחשת
20 Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper20 ואתה תצוה את בני ישראל ויקחו אליך שמן זית זך כתית למאור להעלת נר תמיד
21 in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.
21 באהל מועד מחוץ לפרכת אשר על העדת יערך אתו אהרן ובניו מערב עד בקר לפני יהוה חקת עולם לדרתם מאת בני ישראל