1 Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: | 1 ויאמר יהוה אל משה ואל אהרן בארץ מצרים לאמר |
2 “ Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. | 2 החדש הזה לכם ראש חדשים ראשון הוא לכם לחדשי השנה |
3 Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. | 3 דברו אל כל עדת ישראל לאמר בעשר לחדש הזה ויקחו להם איש שה לבית אבת שה לבית |
4 Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum, quae sufficere possunt ad esum agni. | 4 ואם ימעט הבית מהית משה ולקח הוא ושכנו הקרב אל ביתו במכסת נפשת איש לפי אכלו תכסו על השה |
5 Erit autem vobis agnus absque macula, masculus, anniculus; quem de agnis vel haedis tolletis | 5 שה תמים זכר בן שנה יהיה לכם מן הכבשים ומן העזים תקחו |
6 et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam. | 6 והיה לכם למשמרת עד ארבעה עשר יום לחדש הזה ושחטו אתו כל קהל עדת ישראל בין הערבים |
7 Et sument de sanguine eius ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum; | 7 ולקחו מן הדם ונתנו על שתי המזוזת ועל המשקוף על הבתים אשר יאכלו אתו בהם |
8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis amaris. | 8 ואכלו את הבשר בלילה הזה צלי אש ומצות על מררים יאכלהו |
9 Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni; caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis. | 9 אל תאכלו ממנו נא ובשל מבשל במים כי אם צלי אש ראשו על כרעיו ועל קרבו |
10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis. | 10 ולא תותירו ממנו עד בקר והנתר ממנו עד בקר באש תשרפו |
11 Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id est Transitus) Domini!
| 11 וככה תאכלו אתו מתניכם חגרים נעליכם ברגליכם ומקלכם בידכם ואכלתם אתו בחפזון פסח הוא ליהוה |
12 Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus. | 12 ועברתי בארץ מצרים בלילה הזה והכיתי כל בכור בארץ מצרים מאדם ועד בהמה ובכל אלהי מצרים אעשה שפטים אני יהוה |
13 Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus, in quibus eritis; et videbo sanguinem et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram Aegypti. | 13 והיה הדם לכם לאת על הבתים אשר אתם שם וראיתי את הדם ופסחתי עלכם ולא יהיה בכם נגף למשחית בהכתי בארץ מצרים |
14 Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
| 14 והיה היום הזה לכם לזכרון וחגתם אתו חג ליהוה לדרתיכם חקת עולם תחגהו |
15 Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum, peribit anima illa de Israel.
| 15 שבעת ימים מצות תאכלו אך ביום הראשון תשביתו שאר מבתיכם כי כל אכל חמץ ונכרתה הנפש ההוא מישראל מיום הראשן עד יום השבעי |
16 Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent.
| 16 וביום הראשון מקרא קדש וביום השביעי מקרא קדש יהיה לכם כל מלאכה לא יעשה בהם אך אשר יאכל לכל נפש הוא לבדו יעשה לכם |
17 Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. | 17 ושמרתם את המצות כי בעצם היום הזה הוצאתי את צבאותיכם מארץ מצרים ושמרתם את היום הזה לדרתיכם חקת עולם |
18 Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam.
| 18 בראשן בארבעה עשר יום לחדש בערב תאכלו מצת עד יום האחד ועשרים לחדש בערב |
19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae. | 19 שבעת ימים שאר לא ימצא בבתיכם כי כל אכל מחמצת ונכרתה הנפש ההוא מעדת ישראל בגר ובאזרח הארץ |
20 Omne fermentatum non comedetis; in cunctis habitaculis vestris edetis azyma ”.
| 20 כל מחמצת לא תאכלו בכל מושבתיכם תאכלו מצות |
21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: “ Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha. | 21 ויקרא משה לכל זקני ישראל ויאמר אלהם משכו וקחו לכם צאן למשפחתיכם ושחטו הפסח |
22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine, qui est in pelvi, et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem. Nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane. | 22 ולקחתם אגדת אזוב וטבלתם בדם אשר בסף והגעתם אל המשקוף ואל שתי המזוזת מן הדם אשר בסף ואתם לא תצאו איש מפתח ביתו עד בקר |
23 Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios; cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere. | 23 ועבר יהוה לנגף את מצרים וראה את הדם על המשקוף ועל שתי המזוזת ופסח יהוה על הפתח ולא יתן המשחית לבא אל בתיכם לנגף |
24 Custodite verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum. | 24 ושמרתם את הדבר הזה לחק לך ולבניך עד עולם |
25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis, ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas; | 25 והיה כי תבאו אל הארץ אשר יתן יהוה לכם כאשר דבר ושמרתם את העבדה הזאת |
26 et, cum dixerint vobis filii vestri: "Quae est ista religio?", | 26 והיה כי יאמרו אליכם בניכם מה העבדה הזאת לכם |
27 dicetis eis: "Victima Paschae Domino est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans" ”. Incurvatusque populus adoravit; | 27 ואמרתם זבח פסח הוא ליהוה אשר פסח על בתי בני ישראל במצרים בנגפו את מצרים ואת בתינו הציל ויקד העם וישתחוו |
28 et egressi filii Israel fecerunt, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.
| 28 וילכו ויעשו בני ישראל כאשר צוה יהוה את משה ואהרן כן עשו |
29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum. | 29 ויהי בחצי הלילה ויהוה הכה כל בכור בארץ מצרים מבכר פרעה הישב על כסאו עד בכור השבי אשר בבית הבור וכל בכור בהמה |
30 Surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus, et ortus est clamor magnus in Aegypto, neque enim erat domus, in qua non iaceret mortuus. | 30 ויקם פרעה לילה הוא וכל עבדיו וכל מצרים ותהי צעקה גדלה במצרים כי אין בית אשר אין שם מת |
31 Vocatisque pharao Moyse et Aaron nocte, ait: “ Surgite, egredimini a populo meo, vos et filii Israel; ite, immolate Domino, sicut dicitis. | 31 ויקרא למשה ולאהרן לילה ויאמר קומו צאו מתוך עמי גם אתם גם בני ישראל ולכו עבדו את יהוה כדברכם |
32 Oves vestras et armenta assumite, ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi ”. | 32 גם צאנכם גם בקרכם קחו כאשר דברתם ולכו וברכתם גם אתי |
33 Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes: “ Omnes moriemur ”. | 33 ותחזק מצרים על העם למהר לשלחם מן הארץ כי אמרו כלנו מתים |
34 Tulit igitur populus conspersam farinam, antequam fermentaretur; et ligans pistrina in palliis suis posuit super umeros suos. | 34 וישא העם את בצקו טרם יחמץ משארתם צררת בשמלתם על שכמם |
35 Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam. | 35 ובני ישראל עשו כדבר משה וישאלו ממצרים כלי כסף וכלי זהב ושמלת |
36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis, ut commodarent eis; et spoliaverunt Aegyptios.
| 36 ויהוה נתן את חן העם בעיני מצרים וישאלום וינצלו את מצרים |
37 Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque parvulis. | 37 ויסעו בני ישראל מרעמסס סכתה כשש מאות אלף רגלי הגברים לבד מטף |
38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta, animantia multa nimis. | 38 וגם ערב רב עלה אתם וצאן ובקר מקנה כבד מאד |
39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant, et fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti quidquam occurrerant praeparare.
| 39 ויאפו את הבצק אשר הוציאו ממצרים עגת מצות כי לא חמץ כי גרשו ממצרים ולא יכלו להתמהמה וגם צדה לא עשו להם |
40 Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. | 40 ומושב בני ישראל אשר ישבו במצרים שלשים שנה וארבע מאות שנה |
41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti. | 41 ויהי מקץ שלשים שנה וארבע מאות שנה ויהי בעצם היום הזה יצאו כל צבאות יהוה מארץ מצרים |
42 Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus suis.
| 42 ליל שמרים הוא ליהוה להוציאם מארץ מצרים הוא הלילה הזה ליהוה שמרים לכל בני ישראל לדרתם |
43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “ Haec est religio Paschae: Omnis alienigena non comedet ex eo; | 43 ויאמר יהוה אל משה ואהרן זאת חקת הפסח כל בן נכר לא יאכל בו |
44 omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet; | 44 וכל עבד איש מקנת כסף ומלתה אתו אז יאכל בו |
45 advena et mercennarius non edent ex eo. | 45 תושב ושכיר לא יאכל בו |
46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis. | 46 בבית אחד יאכל לא תוציא מן הבית מן הבשר חוצה ועצם לא תשברו בו |
47 Omnis coetus filiorum Israel faciet illud. | 47 כל עדת ישראל יעשו אתו |
48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. | 48 וכי יגור אתך גר ועשה פסח ליהוה המול לו כל זכר ואז יקרב לעשתו והיה כאזרח הארץ וכל ערל לא יאכל בו |
49 Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos ”. | 49 תורה אחת יהיה לאזרח ולגר הגר בתוככם |
50 Feceruntque omnes filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron; | 50 ויעשו כל בני ישראל כאשר צוה יהוה את משה ואת אהרן כן עשו |
51 et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.
| 51 ויהי בעצם היום הזה הוציא יהוה את בני ישראל מארץ מצרים על צבאתם |