Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Thobis 8


font

1Postquam vero cœnaverunt, introduxerunt juvenem ad eam.2Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos.3Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti.4Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio.5Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes quæ ignorant Deum.6Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.7Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt.8Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam.9Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.10Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.11Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.12Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris qui sunt ingressi ad eam.13Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :14Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.15At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.16Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,17et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus.18Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.19Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.20Statimque præcepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret.21Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria.22Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.23Et adjuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud se.24De omnibus autem quæ possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiæ, et fecit scripturam, ut pars dimidia quæ supererat, post obitum eorum Tobiæ dominio deveniret.