Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Genesi 8


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.1 ויזכר אלהים את נח ואת כל החיה ואת כל הבהמה אשר אתו בתבה ויעבר אלהים רוח על הארץ וישכו המים
2 Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli, et prohibitae sunt pluviae de caelo.2 ויסכרו מעינת תהום וארבת השמים ויכלא הגשם מן השמים
3 Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.3 וישבו המים מעל הארץ הלוך ושוב ויחסרו המים מקצה חמשים ומאת יום
4 Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat.4 ותנח התבה בחדש השביעי בשבעה עשר יום לחדש על הרי אררט
5 At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.
5 והמים היו הלוך וחסור עד החדש העשירי בעשירי באחד לחדש נראו ראשי ההרים
6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum;6 ויהי מקץ ארבעים יום ויפתח נח את חלון התבה אשר עשה
7 qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram.7 וישלח את הערב ויצא יצוא ושוב עד יבשת המים מעל הארץ
8 Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae.
8 וישלח את היונה מאתו לראות הקלו המים מעל פני האדמה
9 Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.9 ולא מצאה היונה מנוח לכף רגלה ותשב אליו אל התבה כי מים על פני כל הארץ וישלח ידו ויקחה ויבא אתה אליו אל התבה
10 Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.10 ויחל עוד שבעת ימים אחרים ויסף שלח את היונה מן התבה
11 At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.11 ותבא אליו היונה לעת ערב והנה עלה זית טרף בפיה וידע נח כי קלו המים מעל הארץ
12 Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
12 וייחל עוד שבעת ימים אחרים וישלח את היונה ולא יספה שוב אליו עוד
13 Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae.13 ויהי באחת ושש מאות שנה בראשון באחד לחדש חרבו המים מעל הארץ ויסר נח את מכסה התבה וירא והנה חרבו פני האדמה
14 Mense secundo, septima et vicesima die mensis, arefacta est terra.
14 ובחדש השני בשבעה ועשרים יום לחדש יבשה הארץ
15 Locutus est autem Deus ad Noe dicens:15 וידבר אלהים אל נח לאמר
16 “Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.16 צא מן התבה אתה ואשתך ובניך ונשי בניך אתך
17 Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam”.17 כל החיה אשר אתך מכל בשר בעוף ובבהמה ובכל הרמש הרמש על הארץ הוצא אתך ושרצו בארץ ופרו ורבו על הארץ
18 Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eo.18 ויצא נח ובניו ואשתו ונשי בניו אתו
19 Sed et omnia animantia, iumenta, volatilia et reptilia, quae reptant super terram, secundum genus suum egressa sunt de arca.
19 כל החיה כל הרמש וכל העוף כל רומש על הארץ למשפחתיהם יצאו מן התבה
20 Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus mundis et volucribus mundis obtulit holocausta super altare.20 ויבן נח מזבח ליהוה ויקח מכל הבהמה הטהורה ומכל העוף הטהר ויעל עלת במזבח
21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci.21 וירח יהוה את ריח הניחח ויאמר יהוה אל לבו לא אסף לקלל עוד את האדמה בעבור האדם כי יצר לב האדם רע מנעריו ולא אסף עוד להכות את כל חי כאשר עשיתי
22 Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, dies et nox non requiescent”.
22 עד כל ימי הארץ זרע וקציר וקר וחם וקיץ וחרף ויום ולילה לא ישבתו