Genesi 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”. | 1 Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”. |
2 Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola. | 2 Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola. |
3 Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino. | 3 Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino. |
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius, | 4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius, |
5 ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius. | 5 ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius. |
6 Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua? | 6 Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua? |
7 Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”. | 7 Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”. |
8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum. | 8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum. |
9 Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”. | 9 Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”. |
10 Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro. | 10 Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro. |
11 Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua! | 11 Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua! |
12 Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”. | 12 Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”. |
13 Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam. | 13 Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam. |
14 Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me”. | 14 Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me”. |
15 Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. | 15 Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. |
16 Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden. | 16 Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden. |
17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch. | 17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch. |
18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech. | 18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech. |
19 Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella. | 19 Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella. |
20 Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum. | 20 Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum. |
21 Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo. | 21 Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo. |
22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema. | 22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema. |
23 Dixitque Lamech uxoribus suis: “Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum: occidi virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo; | 23 Dixitque Lamech uxoribus suis: “Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum: occidi virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo; |
24 septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies”. | 24 septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies”. |
25 Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”. | 25 Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”. |
26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini. | 26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini. |