Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Genesi 25


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam,1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :
2 quae peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue.2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.
3 Iecsan quoque genuit Saba et Dedan. Filii Dedan fuerunt Assurim et Latusim et Loommim.3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
4 At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae.
4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.
5 Deditque Abraham cuncta, quae possederat, Isaac;5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :
6 filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
7 Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni.7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.
8 Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum.
8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.
9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre,9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,
10 quem emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est ipse et Sara uxor eius.
10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.
11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi.
11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
12 Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae.12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et
13 Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam,13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
14 Masma quoque et Duma et Massa,14 Masma quoque, et Duma, et Massa,
15 Hadad et Thema, Iethur et Naphis et Cedma.15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.
16 Isti sunt filii Ismaelis, et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum: duodecim principes tribuum suarum.
16 Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
17 Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum.17 Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
18 Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit.
18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.
19 Hae sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac;19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :
20 qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram, sororem Laban Aramaei.20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae.21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
22 Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: “Si sic est, cur mihi?”. Perrexitque, ut consuleret Dominum.22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.
23 Qui respondens ait:
“Duae gentes sunt in utero tuo,
et duo populi ex ventre tuo dividentur;
populusque populum superabit,
et maior serviet minori”.
23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo,
et duo populi ex ventre tuo dividentur,
populusque populum superabit,
et major serviet minori.
24 Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius.24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.
25 Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob.25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.
26 Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli.
26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis.27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob.28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.
29 Coxit autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro lassus,29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
30 ait: “Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum”. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus).30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.
31 Cui dixit Iacob: “Vende mihi prius primogenita tua”.31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.
32 Ille respondit: “En morior; quid mihi proderunt primogenita?”.32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?
33 Ait Iacob: “Iura ergo mihi”. Iuravit et vendidit primogenita.33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.
34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.
34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.