Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Genesi 25


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam,1 ויסף אברהם ויקח אשה ושמה קטורה
2 quae peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue.2 ותלד לו את זמרן ואת יקשן ואת מדן ואת מדין ואת ישבק ואת שוח
3 Iecsan quoque genuit Saba et Dedan. Filii Dedan fuerunt Assurim et Latusim et Loommim.3 ויקשן ילד את שבא ואת דדן ובני דדן היו אשורם ולטושים ולאמים
4 At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae.
4 ובני מדין עיפה ועפר וחנך ואבידע ואלדעה כל אלה בני קטורה
5 Deditque Abraham cuncta, quae possederat, Isaac;5 ויתן אברהם את כל אשר לו ליצחק
6 filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
6 ולבני הפילגשים אשר לאברהם נתן אברהם מתנת וישלחם מעל יצחק בנו בעודנו חי קדמה אל ארץ קדם
7 Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni.7 ואלה ימי שני חיי אברהם אשר חי מאת שנה ושבעים שנה וחמש שנים
8 Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum.
8 ויגוע וימת אברהם בשיבה טובה זקן ושבע ויאסף אל עמיו
9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre,9 ויקברו אתו יצחק וישמעאל בניו אל מערת המכפלה אל שדה עפרן בן צחר החתי אשר על פני ממרא
10 quem emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est ipse et Sara uxor eius.
10 השדה אשר קנה אברהם מאת בני חת שמה קבר אברהם ושרה אשתו
11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi.
11 ויהי אחרי מות אברהם ויברך אלהים את יצחק בנו וישב יצחק עם באר לחי ראי
12 Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae.12 ואלה תלדת ישמעאל בן אברהם אשר ילדה הגר המצרית שפחת שרה לאברהם
13 Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam,13 ואלה שמות בני ישמעאל בשמתם לתולדתם בכר ישמעאל נבית וקדר ואדבאל ומבשם
14 Masma quoque et Duma et Massa,14 ומשמע ודומה ומשא
15 Hadad et Thema, Iethur et Naphis et Cedma.15 חדד ותימא יטור נפיש וקדמה
16 Isti sunt filii Ismaelis, et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum: duodecim principes tribuum suarum.
16 אלה הם בני ישמעאל ואלה שמתם בחצריהם ובטירתם שנים עשר נשיאם לאמתם
17 Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum.17 ואלה שני חיי ישמעאל מאת שנה ושלשים שנה ושבע שנים ויגוע וימת ויאסף אל עמיו
18 Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit.
18 וישכנו מחוילה עד שור אשר על פני מצרים באכה אשורה על פני כל אחיו נפל
19 Hae sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac;19 ואלה תולדת יצחק בן אברהם אברהם הוליד את יצחק
20 qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram, sororem Laban Aramaei.20 ויהי יצחק בן ארבעים שנה בקחתו את רבקה בת בתואל הארמי מפדן ארם אחות לבן הארמי לו לאשה
21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae.21 ויעתר יצחק ליהוה לנכח אשתו כי עקרה הוא ויעתר לו יהוה ותהר רבקה אשתו
22 Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: “Si sic est, cur mihi?”. Perrexitque, ut consuleret Dominum.22 ויתרצצו הבנים בקרבה ותאמר אם כן למה זה אנכי ותלך לדרש את יהוה
23 Qui respondens ait:
“Duae gentes sunt in utero tuo,
et duo populi ex ventre tuo dividentur;
populusque populum superabit,
et maior serviet minori”.
23 ויאמר יהוה לה שני גיים בבטנך ושני לאמים ממעיך יפרדו ולאם מלאם יאמץ ורב יעבד צעיר
24 Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius.24 וימלאו ימיה ללדת והנה תומם בבטנה
25 Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob.25 ויצא הראשון אדמוני כלו כאדרת שער ויקראו שמו עשו
26 Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli.
26 ואחרי כן יצא אחיו וידו אחזת בעקב עשו ויקרא שמו יעקב ויצחק בן ששים שנה בלדת אתם
27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis.27 ויגדלו הנערים ויהי עשו איש ידע ציד איש שדה ויעקב איש תם ישב אהלים
28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob.28 ויאהב יצחק את עשו כי ציד בפיו ורבקה אהבת את יעקב
29 Coxit autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro lassus,29 ויזד יעקב נזיד ויבא עשו מן השדה והוא עיף
30 ait: “Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum”. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus).30 ויאמר עשו אל יעקב הלעיטני נא מן האדם האדם הזה כי עיף אנכי על כן קרא שמו אדום
31 Cui dixit Iacob: “Vende mihi prius primogenita tua”.31 ויאמר יעקב מכרה כיום את בכרתך לי
32 Ille respondit: “En morior; quid mihi proderunt primogenita?”.32 ויאמר עשו הנה אנכי הולך למות ולמה זה לי בכרה
33 Ait Iacob: “Iura ergo mihi”. Iuravit et vendidit primogenita.33 ויאמר יעקב השבעה לי כיום וישבע לו וימכר את בכרתו ליעקב
34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.
34 ויעקב נתן לעשו לחם ונזיד עדשים ויאכל וישת ויקם וילך ויבז עשו את הבכרה