Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Genesi 14


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar et Arioch rex Ellasar et Chodorlahomor rex Elam et Thadal rex gentium1 ויהי בימי אמרפל מלך שנער אריוך מלך אלסר כדרלעמר מלך עילם ותדעל מלך גוים
2 inirent bellum contra Bara regem Sodomae et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Belae; ipsa est Segor.
2 עשו מלחמה את ברע מלך סדם ואת ברשע מלך עמרה שנאב מלך אדמה ושמאבר מלך צביים ומלך בלע היא צער
3 Omnes hi convenerunt in vallem Siddim, quae nunc est mare Salis.3 כל אלה חברו אל עמק השדים הוא ים המלח
4 Duodecim annis servierant Chodorlahomor et tertio decimo anno recesserunt ab eo.4 שתים עשרה שנה עבדו את כדרלעמר ושלש עשרה שנה מרדו
5 Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim5 ובארבע עשרה שנה בא כדרלעמר והמלכים אשר אתו ויכו את רפאים בעשתרת קרנים ואת הזוזים בהם ואת האימים בשוה קריתים
6 et Chorraeos in montibus Seir usque ad Elpharan, quae est in deserto.6 ואת החרי בהררם שעיר עד איל פארן אשר על המדבר
7 Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in Asasonthamar.7 וישבו ויבאו אל עין משפט הוא קדש ויכו את כל שדה העמלקי וגם את האמרי הישב בחצצן תמר
8 Et egressi sunt rex Sodomae et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Belae, quae est Segor; et direxerunt contra eos aciem in valle Siddim,
8 ויצא מלך סדם ומלך עמרה ומלך אדמה ומלך צביים ומלך בלע הוא צער ויערכו אתם מלחמה בעמק השדים
9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elam et Thadal regem gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ellasar: quattuor reges adversus quinque.9 את כדרלעמר מלך עילם ותדעל מלך גוים ואמרפל מלך שנער ואריוך מלך אלסר ארבעה מלכים את החמשה
10 Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem.10 ועמק השדים בארת בארת חמר וינסו מלך סדם ועמרה ויפלו שמה והנשארים הרה נסו
11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomae et Gomorrae et universa, quae ad cibum pertinent, et abierunt;11 ויקחו את כל רכש סדם ועמרה ואת כל אכלם וילכו
12 ceperunt et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodoma.
12 ויקחו את לוט ואת רכשו בן אחי אברם וילכו והוא ישב בסדם
13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant foedus cum Abram.13 ויבא הפליט ויגד לאברם העברי והוא שכן באלני ממרא האמרי אחי אשכל ואחי ענר והם בעלי ברית אברם
14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan;14 וישמע אברם כי נשבה אחיו וירק את חניכיו ילידי ביתו שמנה עשר ושלש מאות וירדף עד דן
15 et, divisis sociis, irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci;15 ויחלק עליהם לילה הוא ועבדיו ויכם וירדפם עד חובה אשר משמאל לדמשק
16 reduxitque omnem substantiam, necnon et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
16 וישב את כל הרכש וגם את לוט אחיו ורכשו השיב וגם את הנשים ואת העם
17 Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis.
17 ויצא מלך סדם לקראתו אחרי שובו מהכות את כדר לעמר ואת המלכים אשר אתו אל עמק שוה הוא עמק המלך
18 At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum ­ erat enim sacerdos Dei altissimi ­18 ומלכי צדק מלך שלם הוציא לחם ויין והוא כהן לאל עליון
19 benedixit ei et ait:
“Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram
19 ויברכהו ויאמר ברוך אברם לאל עליון קנה שמים וארץ
20 et benedictus Deus excelsus,
qui tradidit hostes tuos in manus tuas”.
Et dedit ei decimas ex omnibus.
20 וברוך אל עליון אשר מגן צריך בידך ויתן לו מעשר מכל
21 Dixit autem rex Sodomae ad Abram: “Da mihi animas; substantiam tolle tibi”.21 ויאמר מלך סדם אל אברם תן לי הנפש והרכש קח לך
22 Qui respondit ei: “Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae,22 ויאמר אברם אל מלך סדם הרימתי ידי אל יהוה אל עליון קנה שמים וארץ
23 a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt, ne dicas: "Ego ditavi Abram";23 אם מחוט ועד שרוך נעל ואם אקח מכל אשר לך ולא תאמר אני העשרתי את אברם
24 exceptis his, quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas”.
24 בלעדי רק אשר אכלו הנערים וחלק האנשים אשר הלכו אתי ענר אשכל וממרא הם יקחו חלקם