Genesi ܒܪܝܬܐ 27
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Peshitta ܦܫܝܼܛܬܵܐ | Nova Vulgata |
|---|---|
| 1 ܘܗܘ̣ܐ ܕܟܕ ܣܐܒ ܐܝܣܚܩ ܘܝܩ̣ܪ ܥܝܢ̈ܘܗܝ ܠܡܚܙܐ. ܩ̣ܪܐ ܠܥܣܘ ܒܪܗ ܪܒܐ ܘܐܡ̣ܪ ܠܗ ܒܪܝ. ܘܐܡ̣ܪ ܗܐ ܐܢܐ. | 1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: “ Fili mi ”. Qui respondit: “ Adsum ”. |
| 2 ܘܐܡ̣ܪ ܠܗ ܐܝܣܚܩ . ܗܐ ܐܢܐ ܣܐ̇ܒܬ. ܘܠܐ ܝܕܥ̇ ܐܢܐ ܝܘܡܐ ܕܡܐܬ ܐܢܐ ܒܗ. | 2 Cui pater: “ Vides, inquit, quod senuerim et ignorem diem mortis meae; |
| 3 ܗܫܐ ܣܒ ܡܐ̈ܢܝܟ ܣܝܦܟ ܘܩܫܬܟ. ܘܦܘܩ ܠܕܒܪܐ. ܘܨܘܕ ܨܝܕܐ. | 3 sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere in agrum. Cumque venatu aliquid apprehenderis, |
| 4 ܘܥܒ̣ܕ ܒܘܫܠܐ ܐܝܟ ܕܪܚ̇ܡܬ. ܘܐܝܬܐ ܠܝ ܐܟܘܠ. ܡܛܠ ܕܬܒܪܟܟ ܢܦܫܝ ܥܕܠܐ ܐܡܘܬ. | 4 fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut comedam; et benedicat tibi anima mea, antequam moriar ”. |
| 5 ܘܪܦܩܐ ܫܡܥ̣ܬ ܟܕ ܐܡ̣ܪ ܐܝܣܚܩ ܠܥܣܘ ܒܪܗ. ܘܐܙ̣ܠ ܥܣܘ ܠܚܩܠܐ ܠܡܨܕ ܨܝܕܐ ܠܡܝܬܝܘ. | 5 Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut venationem caperet et offerret eam. |
| 6 ܘܪܦܩܐ ܐܡ̣ܪܬ ܠܝܥܩܘܒ ܒܪܗ̇. ܗܐ ܫܡ̇ܥܬ ܠܐܒܘܟ ܕܐܡ̣ܪ ܠܥܣܘ ܐܚܘܟ. | 6 Rebecca autem dixit filio suo Iacob: “ Ecce, audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei: |
| 7 ܐܝܬܐ ܠܝ ܨܝܕܐ ܘܥܒ̣ܕ ܠܝ ܒܘܫܠܐ. ܘܐܟܘܠ ܘܐܒܪܟܟ ܩܕܡ ܡܪܝܐ ܩܕܡ ܡܘܬܝ. | 7 "Affer mihi venationem tuam et fac cibos, ut comedam et benedicam tibi coram Domino, antequam moriar". |
| 8 ܗܫܐ ܒܪܝ ܫܡ̣ܥ ܒܩܠܝ ܠܡܕܡ ܕܡܦܩܕܐ ܐܢܐ ܠܟ. | 8 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam in eo, quod praecipio tibi. |
| 9 ܙܠ ܠܥܢܐ ܘܣܒ ܠܝ ܡܢ ܬܡܢ ܬܪ̈ܝܢ ܓܕ̈ܝܐ ܕܥܙ̈ܐ ܕܛܒܝ̈ܢ. ܘܐܥܒܕ ܐܢܘܢ ܒܘܫܠܐ ܠܐܒܘܟ ܐܝܟ ܕܪܚ̇ܡ. | 9 Pergens ad gregem affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur. |
| 10 ܘܐܥܠ ܠܐܒܘܟ ܘܢܐܟܘܠ. ܘܢܒܪܟܟ ܩܕܡ ܡܪܝܐ ܡܢ ܩܕܡ ܡܘܬܗ. | 10 Quas cum intuleris patri tuo, et comederit, benedicat tibi, priusquam moriatur ”. |
| 11 ܘܐܡ̣ܪ ܝܥܩܘܒ ܠܪܦܩܐ ܐܡܗ. ܗܐ ܥܣܘ ܐܚܝ ܓܒܪ ܣܥܪ. ܘܐܢܐ ܓܒܪ ܫܥܥ. | 11 Cui ille respondit: “ Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis. |
| 12 ܕܠܡܐ ܢܡܘܫܢܝ ܐܒܝ ܘܐܗܘܐ ܒܥܝܢ̈ܘܗܝ ܐܝܟ ܡܒܙܚܢܐ. ܘܬܝܬܝܢ ܥܠܝ ܠܘ̈ܛܬܐ ܘܠܐ ܒܘܪ̈ܟܬܐ. | 12 Si attrectaverit me pater meus et senserit, timeo, ne putet me sibi voluisse illudere; et inducam super me maledictionem pro benedictione”. |
| 13 ܘܐܡ̣ܪܬ ܠܗ ܐܡܗ. ܥܠܝ ܠܘ̈ܛܬܟ ܒܪܝ. ܒܠܚܘܕ ܫܡܥ ܒܩܠܝ ܘܙܠ ܣܒ ܠܝ. | 13 Ad quem mater: “ In me sit, ait, ista maledictio, fili mi; tantum audi vocem meam et perge afferque, quae dixi ”. |
| 14 ܘܐܙܠ ܢܣ̣ܒ ܘܐܝܬܝ ܠܐܡܗ. ܘܥܒ̣ܕܬ ܐܡܗ ܒܘܫܠܐ ܐܝܟܢܐ ܕܪܚ̇ܡ ܐܒܘܗܝ. | 14 Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa cibos, sicut noverat velle patrem illius. |
| 15 ܘܢܣ̣ܒܬ ܪܦܩܐ ܡܐ̈ܢܐ ܕܥܣܘ ܒܪܗ̇ ܪܒܐ . ܐܪ̈ܓܝܓܐ ܕܐܝܬ ܥܡܗ̇ ܒܒܝܬܐ. ܘܐܠܒ̣ܫܬ ܠܝܥܩܘܒ ܒܪܗ̇ ܙܥܘܪܐ. | 15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum |
| 16 ܘܡܫ̈ܟܐ ܕܓ̈ܕܝܐ ܕܥܙ̈ܐ. ܐܠܒ̣ܫܬ ܥܠ ܐ̈ܝܕܘܗܝ ܘܥܠ ܫܥܥܘܬܐ ܕܨܘܪܗ. | 16 pelliculasque haedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit; |
| 17 ܘܝܗ̣ܒܬ ܒܘܫܠܐ ܘܠܚܡܐ. ܕܥܒ̣ܕܬ ܠܝܥܩܘܒ ܒܪܗ̇. | 17 dedit pulmentum optimum et panes, quos coxerat, in manus filii sui Iacob. |
| 18 ܘܐܥܠ ܠܐܒܘܗܝ ܘܐܡ̣ܪ ܐܒܝ. ܘܐܡ̣ܪ. ܗܐ ܐܢܐ. ܘܐܡ̣ܪ. ܡ̇ܢ ܐܢܬ ܒܪܝ. | 18 Qui ingressus ad patrem suum dixit: “ Pater mi ”. At ille respondit: “ Audio. Quis es tu, fili mi? ”. |
| 19 ܘܐܡ̣ܪ ܝܥܩܘܒ ܠܐܒܘܗܝ. ܐܢܐ ܗ̣ܘ ܒܪܟ ܒܘܟܪܟ ܥܣܘ. ܥܒ̇ܕܬ ܐܝܟ ܕܐܡ̣ܪܬ ܠܝ. ܩܘܡ ܬܒ ܘܐܟܘܠ ܡܢ ܨܝܕܝ. ܡܛܠ ܕܬܒܪܟܢܝ ܢܦܫܟ. | 19 Dixitque Iacob ad patrem suum: “ Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut praecepisti mihi; surge, sede et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua ”. |
| 20 ܘܐܡ̣ܪ ܐܝܣܚܩ ܠܒܪܗ. ܡܢܘ ܗܢܐ ܕܒܥܓܠ ܐܫܟܚܬ ܒܪܝ. ܘܐܡ̣ܪ . ܡܕܡ ܕܛܝܒ ܡܪܝܐ ܐܠܗܟ ܩܕܡܝ. | 20 Rursum Isaac ad filium suum: “ Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? ”. Qui respondit: “ Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi ”. |
| 21 ܘܐܡ̣ܪ ܐܝܣܚܩ ܠܝܥܩܘܒ ܒܪܗ . ܩܪܘܒ ܢܐ ܐܡ̇ܘܫܟ ܒܪܝ. ܐܢ ܐܢܬ ܗ̣ܘ ܒܪܝ ܥܣܘ ܐܘ ܠܐ. | 21 Dixitque Isaac ad Iacob: “ Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non ”. |
| 22 ܘܩ̣ܪܒ ܝܥܩܘܒ ܠܘܬ ܐܝܣܚܩ ܐܒܘܗܝ ܘܡܫܗ. ܘܐܡ̣ܪ ܩܠܐ ܕܝܥܩܘܒ ܘܓܫ̣ܬ ܐ̈ܝܕܝܐ ܕܥܣܘ. | 22 Accessit ille ad patrem, et, palpato eo, dixit Isaac: “ Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau ”. |
| 23 ܘܠܐ ܐܫܬܘܕܥܗ. ܡܛܠ ܕܗ̈ܘܝ ܐܝ̈ܕܘܗܝ ܐܝܟ ܐ̈ܝܕܝ ܥܣܘ ܐܚܘܗܝ ܣܥܪ̈ܢ ܘܒܪܟܗ. | 23 Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. Benedixit ergo illi. |
| 24 ܘܐܡ̣ܪ ܐܢܬ ܗ̣ܘ ܗܢܐ ܒܪܝ ܥܣܘ. ܘܐܡ̣ܪ ܐܢܐ ܗܘ. | 24 Ait: “ Tu es filius meus Esau? ”. Respondit: “ Ego sum ”. |
| 25 ܘܐܡ̣ܪ ܠܗ . ܩ̇ܪܒ ܠܝ ܐܟܘܠ ܡܢ ܨܝܕܐ ܕܒܪܝ. ܡܛܠ ܕܬܒܪܟܟ ܢܦܫܝ. ܘܩ̇ܪܒ ܠܗ ܘܠܥܣ. ܘܐܥܠ ܠܗ ܚܡܪܐ ܘܐܫܬܝ. | 25 At ille: “ Affer, inquit, mihi, et comedam de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea ”. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, |
| 26 ܘܐܡ̣ܪ ܠܗ ܐܝܣܚܩ ܐܒܘܗܝ. ܩܪܘܒ ܘܫܘܩܝܢܝ ܒܪܝ. | 26 dixit ad eum Isaac pater eius: “ Accede ad me et da mihi osculum, fili mi ”. |
| 27 ܘܩ̣ܪܒ ܘܢܫ̣ܩܗ. ܘܐܪܝܚ ܪܝܚܐ ܕܡܐ̈ܢܘܗܝ. ܘܒܪܟܗ ܘܐܡ̣ܪ. ܚܙܘ ܪܝܚܗ ܕܒܪܝ. ܐܝܟ ܪܝܚܐ ܕܚܩ̣ܠܐ ܕܒܪܟܗ̇ ܡܪܝܐ. | 27 Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait: “ Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. |
| 28 ܢܬܠ ܠܟ ܐܠܗܐ ܡܢ ܛܠܐ ܕܫܡܝܐ ܘܡܢ ܫܘܡܢܗ̇ ܕܐܪܥܐ. ܘܣܘܓܐܐ ܕܥܒܘܪܐ ܘܕܚܡܪܐ. | 28 Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae et abundantiam frumenti et vini. |
| 29 ܢܦܠܚܘܢܟ ܥܡ̈ܡܐ ܘܢܣ̈ܓܕܢ ܠܟ ܐ̈ܡܘܬܐ. ܗܘܝ ܪܫܐ ܠܐ̈ܚܝܟ. ܘܢܣܓܕܘܢ ܠܟ ܒܢ̈ܝ ܐܡܟ. ܠܝܛܝ̈ܟ ܠܝ̈ܛܝܢ ܘܒܪ̈ܟܝܟ ܒܪ̈ܝܟܝܢ. | 29 Et serviant tibi populi, et adorent te nationes; esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit tibi, sit maledictus; et, qui benedixerit tibi, sit benedictus! ”. |
| 30 ܘܟܕ ܫ̇ܠܡ ܐܝܣܚܩ ܠܡܒܪܟܘܬܗ ܠܝܥܩܘܒ. ܘܢܦ̣ܩ ܝܥܩܘܒ ܡܢ ܠܘܬ ܐܝܣܚܩ ܐܒܘܗܝ. ܘܗܐ ܥܣܘ ܐܚܘܗܝ ܐܬܐ ܡܢ ܨܝܕܗ. | 30 Vix Isaac benedictionem Iacob finierat, et Iacob egressus erat a patre suo Isaac, venit Esau frater eius |
| 31 ܘܥܒ̣ܕ ܐܦ ܗ̣ܘ ܒܘܫܠܐ. ܘܐܥܠ ܠܐܒܘܗܝ. ܘܐܡ̣ܪ ܠܐܒܘܗܝ. ܢܩܘܡ ܐܒܝ ܘܢܠܥܣ ܡܢ ܨܝ̣ܕܐ ܕܒܪܗ . ܡܛܠ ܕܬܒܪܟܢܝ ܢܦܫܟ. | 31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: “ Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua ”. |
| 32 ܐܡ̇ܪ ܠܗ ܐܝܣܚܩ ܐܒܘܗܝ. ܡ̇ܢ ܐܢܬ. ܘܐܡ̣ܪ. ܐܢܐ ܗܘ ܒܪܟ ܒܘܟܪܟ ܥܣܘ. | 32 Dixitque illi Isaac pater eius: “ Quis enim es tu? ”. Qui respondit: “ Ego sum filius tuus primogenitus Esau ”. |
| 33 ܘܬܘܗ̇ ܐܝܣܚܩ ܬܘܗܬܐ ܪܒܬܐ ܘܥܫܝܢܬܐ ܕܛܒ. ܘܐܡ̣ܪ ܡܢܘ ܟܝ ܗ̇ܘ ܕܨܕ ܨܝܕܐ ܘܐܝܬܝ ܠܝ. ܘܠܥܣ̇ܬ ܡܢ ܟܠ ܥܕܠܐ ܬܐܬܐ. ܘܒܪܟܬܗ ܘܐܦ ܒܪܝܟ ܢܗܘܐ. | 33 Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait: “ Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus! ”. |
| 34 ܘܟܕ ܫܡܥ̣ ܥܣܘ ܡ̈ܠܘܗܝ ܕܐܒܘܗܝ. ܐܝܠܠ ܐܝܠܠܬܐ ܪܒܬܐ ܘܡܪܝܪܬܐ ܕܛܒ. ܘܐܡ̣ܪ ܠܐܒܘܗܝ. ܒܪܟܝܢܝ ܐܦ ܠܝ ܐܒܝ. | 34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno et amaro ultra modum et ait patri suo: “ Benedic etiam mihi, pater mi! ”. |
| 35 ܐܡ̇ܪ ܠܗ ܐܒܘܗܝ . ܥܠ ܐܚܘܟ ܒܢܟܠܐ ܘܩ̇ܒܠ ܐܢܝ̈ܢ ܒܘܪ̈ܟܬܟ. | 35 Qui ait: “ Venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam ”. |
| 36 ܘܐܡ̣ܪ ܥܣܘ. ܫܪܝܪܐܝܬ ܐܬܩܪܝ ܫܡܗ ܝܥܩܘܒ. ܕܢܟܠܢܝ ܗܐ ܬܪ̈ܬܝܢ ܙܒ̈ܢܝܢ. ܒܘܟܪܘܬܝ ܢܣ̣ܒ. ܘܗܫܐ ܗܐ ܩ̇ܒܠ ܒܘܪ̈ܟܬܝ. ܘܐܡ̣ܪ ܥܣܘ ܠܐܒܘܗܝ . ܠܝ ܠܐ ܫܒ̣ܩܬ ܒܘܪܟܬܐ. | 36 At ille subiunxit: “ Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam ”. Rursumque ait: “ Numquid non reservasti mihi benedictionem? ”. |
| 37 ܥܢ̣ܐ ܐܝܣܚܩ ܘܐܡ̣ܪ ܠܥܣܘ. ܗܐ ܪܫܐ ܥܒܕܬܗ ܠܟ. ܐܦ ܟܠܗܘܢ ܐ̈ܚܘܗܝ ܝܗ̇ܒܬ ܠܗ ܥܒ̈ܕܐ. ܘܒܥܒܘܪܐ ܘܒܚܡܪܐ ܣܡܟܬܗ. ܘܠܟ ܗܟܝܠ ܡܢܐ ܐܥܒܕ ܒܪܝ. | 37 Respondit Isaac: “ Ecce, dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi; frumento et vino stabilivi eum. Et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam? ”. |
| 38 ܘܐܡ̣ܪ ܥܣܘ ܠܐܒܘܗܝ . ܒܘܪܟܬܐ ܚܕܐ ܗܝ ܠܟ ܐܒܝ . ܒܪܟܝܢܝ ܐܦ ܠܝ ܐܒܝ. ܘܐܪܝܡ ܥܣܘ ܩܠܗ ܘܒܟ̣ܐ. | 38 Dixitque Esau ad patrem suum: “ Num unam tantum benedictionem habes, pater mi? Mihi quoque obsecro, ut benedicas! ”. Cumque eiulatu magno fleret, |
| 39 ܥܢ̣ܐ ܐܝܣܚܩ ܐܒܘܗܝ ܘܐܡ̣ܪ ܠܗ. ܗܐ ܒܫܘܡܢܗ̇ ܕܐܪܥܐ ܢܗܘܐ ܡܘܬܒܟ. ܘܡܢ ܛܠܐ ܕܫܡܝܐ ܡܢ ܠܥܠ. | 39 motus Isaac dixit ad eum: “ Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tua et procul a rore caeli desuper. |
| 40 ܘܥܠ ܚܪܒܟ ܬܚܐ. ܘܠܐܚܘܟ ܬܦܠܘܚ. ܘܐܢ ܬܬܘܒ ܢܥܒܪ ܢܝܪܗ ܡܢ ܨܘܪܟ. | 40 De gladio tuo vives et fratri tuo servies. Tempusque veniet, cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis ”. |
| 41 ܘܣܩ̣ܪ ܥܣܘ ܠܝܥܩܘܒ ܥܠ ܒܘܪ̈ܟܬܐ ܕܒܪܟܗ ܐܒܘܗܝ. ܘܐܡ̣ܪ ܥܣܘ ܒܠܒܗ. ܢܩ̣ܪܒܘܢ ܝܘܡ̈ܬܐ ܕܒܝܬ ܒܟ̈ܘܗܝ ܕܐܒܝ. ܘܐܩܛܠܝܘܗܝ ܠܝܥܩܘܒ ܐܚܝ. | 41 Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: “ Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum ”. |
| 42 ܘܐܬܐܡܪ ܠܪܦܩܐ ܡ̈ܠܘܗܝ ܕܥܣܘ ܒܪܗ̇ ܩܫܝܫܐ. ܘܫ̣ܕܪܬ ܩ̣ܪܬ ܠܝܥܩܘܒ ܒܪܗ̇ ܙܥܘܪܐ ܘܐܡ̣ܪܬ ܠܗ. ܗܐ ܥܣܘ ܐܚܘܟ ܡܬܠܚܡ ܠܟ ܠܡܩܛܠܟ. | 42 Nuntiata sunt Rebeccae verba Esau filii eius maioris, quae mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum: “ Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te. |
| 43 ܗܫܐ ܒܪܝ ܫܡ̣ܥ ܒܩܠܝ. ܘܩܘܡ ܙܠ ܠܟ ܠܘܬ ܠܒܢ ܐܚܝ ܠܚܪܢ. | 43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Charran; |
| 44 ܘܬܒ ܬܡ̇ܢ ܝܘܡ̈ܬܐ ܙܥܘܪ̈ܐ. ܥܕܡܐ ܕܢܬܬܢܝܚ ܪܘܓܙܗ ܕܐܚܘܟ. | 44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, |
| 45 ܘܥܕܡܐ ܕܢܥܒܪ ܪܘܓܙܗ ܕܐܚܘܟ ܡܢܟ. ܘܢܛܥܐ ܡܕܡ ܕܥܒ̣ܕܬ ܠܗ. ܘܐܫܕܪ ܐܕܒܪܟ ܡܢ ܬܡ̇ܢ. ܕܠܡܐ ܐܬܓܙܐ ܐܦ ܡܢ ܬܪ̈ܝܟܘܢ ܒܝܘܡܐ ܚܕ. | 45 et cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum, quae fecisti in eum. Postea mittam et adducam te inde huc. Cur utroque orbabor filio in uno die? ”. |
| 46 ܘܐܡ̣ܪܬ ܪܦܩܐ ܠܐܝܣܚܩ. ܥܩ̣ܬ ܠܝ ܒܚܝ̈ܝ ܡܢ ܩܕܡ ܒܢ̈ܬ ܚܝܬ. ܐܢ ܢܣܒ ܝܥܩܘܒ ܐܢܬܬܐ ܡܢ ܒܢ̈ܬ ܚܝܬ. ܐܝܟ ܗܠܝܢ ܒܢ̈ܬ ܐܪܥܐ ܠܡܢܐ ܐܙܠܝܢ ܠܝ ܚ̈ܝܐ. | 46 Dixit quoque Rebecca ad Isaac: “ Taedet me vitae meae propter filias Heth; si acceperit Iacob uxorem de filiabus Heth sicut istis de filiabus terrae, nolo vivere ”. |