Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Jó 31


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Pepigi fœdus cum oculis meis,
ut ne cogitarem quidem de virgine.
1 Pepigi foedus cum oculis meis
ut ne cogitarem quidem de virgine.
2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper,
et hæreditatem Omnipotens de excelsis ?
2 Quae enim pars mea apud Deum desuper,
et quae hereditas apud Omnipotentem in excelsis?
3 Numquid non perditio est iniquo,
et alienatio operantibus injustitiam ?
3 Numquid non perditio est iniquo,
et alienatio operantibus iniustitiam?
4 Nonne ipse considerat vias meas,
et cunctos gressus meos dinumerat ?
4 Nonne ipse considerat vias meas
et cunctos gressus meos dinumerat?
5 Si ambulavi in vanitate,
et festinavit in dolo pes meus,
5 Si ambulavi in vanitate,
et festinavit in dolo pes meus,
6 appendat me in statera justa,
et sciat Deus simplicitatem meam.
6 appendat me in statera iusta
et sciat Deus integritatem meam.
7 Si declinavit gressus meus de via,
et si secutum est oculos meos cor meum,
et si manibus meis adhæsit macula,
7 Si declinavit gressus meus de via,
et si secutum est oculos meos cor meum,
et si manibus meis adhaesit macula,
8 seram, et alius comedat,
et progenies mea eradicetur.
8 seram, et alius comedat,
et progenies mea eradicetur.
9 Si deceptum est cor meum super muliere,
et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
9 Si deceptum est cor meum super muliere,
et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
10 scortum alterius sit uxor mea,
et super illam incurventur alii.
10 molat pro alio uxor mea,
et super illam incurventur alii.
11 Hoc enim nefas est,
et iniquitas maxima.
11 Hoc enim nefas est
et iniquitas iudicialis;
12 Ignis est usque ad perditionem devorans,
et omnia eradicans genimina.
12 ignis est usque ad perditionem devorans
et omnia eradicans genimina.
13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea,
cum disceptarent adversum me :
13 Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea,
cum disceptarent adversum me,
14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ?
et cum quæsierit, quid respondebo illi ?
14 quid enim faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus;
et, cum quaesierit, quid respondebo illi?
15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est,
et formavit me in vulva unus ?
15 Numquid non in ventre fecit me,
qui et illum operatus est,
et formavit me in visceribus unus?
16 Si negavi quod volebant pauperibus,
et oculos viduæ expectare feci ;
16 Si negavi, quod volebant, pauperibus
et oculos viduae languescere feci;
17 si comedi buccellam meam solus,
et non comedit pupillus ex ea
17 si comedi buccellam meam solus,
et non comedit pupillus ex ea,
18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio,
et de utero matris meæ egressa est mecum) ;
18 quia ab infantia mea educavi eum ut pater
et de ventre matris meae direxi eam;
19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum,
et absque operimento pauperem ;
19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum,
et absque operimento pauperem;
20 si non benedixerunt mihi latera ejus,
et de velleribus ovium mearum calefactus est ;
20 si non benedixerunt mihi latera eius,
et de velleribus ovium mearum calefactus est;
21 si levavi super pupillum manum meam,
etiam cum viderem me in porta superiorem :
21 si levavi super pupillum manum meam,
cum viderem in porta adiutorium mihi,
22 humerus meus a junctura sua cadat,
et brachium meum cum suis ossibus confringatur.
22 umerus meus a iunctura sua cadat,
et brachium meum cum ossibus lacertorum confringatur,
23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum,
et pondus ejus ferre non potui.
23 quia timor super me calamitas a Deo,
et contra maiestatem eius nihil valerem!
24 Si putavi aurum robur meum,
et obrizo dixi : Fiducia mea ;
24 Si putavi aurum securitatem meam
et obryzo dixi: Fiducia mea!;
25 si lætatus sum super multis divitiis meis,
et quia plurima reperit manus mea ;
25 si laetatus sum super multis divitiis meis,
et quia plurima repperit manus mea;
26 si vidi solem cum fulgeret,
et lunam incedentem clare,
26 si vidi solem, cum fulgeret,
et lunam incedentem clare,
27 et lætatum est in abscondito cor meum,
et osculatus sum manum meam ore meo :
27 et decepit me in abscondito cor meum,
et osculatus sum manum meam ore meo,
28 quæ est iniquitas maxima,
et negatio contra Deum altissimum.
28 quae est iniquitas iudicialis,
eo quod negassem Deum desuper;
29 Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat,
et exsultavi quod invenisset eum malum :
29 si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat,
et exsultavi quod invenisset eum malum,
30 non enim dedi ad peccandum guttur meum,
ut expeterem maledicens animam ejus.
30 cum non dederim ad peccandum guttur meum,
ut expeterem maledicens animam eius;
31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei :
Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ?
31 si non dixerunt viri tabernaculi mei: “Quis det, qui de carnibus eius nonsaturatus sit?”;
32 foris non mansit peregrinus :
ostium meum viatori patuit.
32 foris non mansit peregrinus,
ostium meum viatori patuit;
33 Si abscondi quasi homo peccatum meum,
et celavi in sinu meo iniquitatem meam ;
33 si abscondi quasi homo peccatum meum
et celavi in sinu meo iniquitatem meam;
34 si expavi ad multitudinem nimiam,
et despectio propinquorum terruit me :
et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
34 si expavi ad multitudinem nimiam,
et despectio propinquorum terruit me,
et magis tacui nec egressus sum ostium.
35 Quis mihi tribuat auditorem,
ut desiderium meum audiat Omnipotens,
et librum scribat ipse qui judicat,
35 Quis mihi tribuat auditorem?
Ecce signum meum! Omnipotens respondeat mihi!
Ecce liber, quem scripsit vir litis meae,
36 ut in humero meo portem illum,
et circumdem illum quasi coronam mihi ?
36 ut in umero meo portem illum
et alligem illum quasi coronam mihi.
37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum,
et quasi principi offeram eum.
37 Numerum graduum meorum pronuntiabo illi
et quasi principem adibo eum.
38 Si adversum me terra mea clamat,
et cum ipsa sulci ejus deflent :
38 Si adversum me terra mea clamat,
et cum ipsa sulci eius deflent;
39 si fructus ejus comedi absque pecunia,
et animam agricolarum ejus afflixi :
39 si fructus eius comedi absque pecunia
et animam agricolarum eius afflixi,
40 pro frumento oriatur mihi tribulus,
et pro hordeo spina. Finita sunt verba Job.
40 pro frumento oriatur mihi tribulus,
et pro hordeo herba foetida! ”.
Finita sunt verba Iob.