Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Jó 24


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora :
qui autem noverunt eum,
ignorant dies illius.
1 Cur ab Omnipotente non sunt abscondita tempora,
qui autem noverunt eum, ignorant dies illius?
2 Alii terminos transtulerunt ;
diripuerunt greges, et paverunt eos.
2 Alii terminos transtulerunt,
diripuerunt greges et paverunt eos.
3 Asinum pupillorum abegerunt,
et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.
3 Asinum pupillorum abegerunt
et abstulerunt pro pignore bovem viduae.
4 Subverterunt pauperum viam,
et oppresserunt pariter mansuetos terræ.
4 Subverterunt pauperum viam,
et simul se occultare coacti sunt mansueti terrae.
5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum :
vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.
5 Alii, quasi onagri in deserto,
egrediuntur ad opus suum:
vigilantes ad praedam
in terra arida ad panem liberis.
6 Agrum non suum demetunt,
et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.
6 Agrum non suum demetunt
et vineam peccatoris vindemiant.
7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes,
quibus non est operimentum in frigore :
7 Nudi pernoctant sine indumento,
nec est eis operimentum in frigore.
8 quos imbres montium rigant,
et non habentes velamen, amplexantur lapides.
8 Imbre montium rigantur
et non habentes refugium adhaerent rupibus.
9 Vim fecerunt deprædantes pupillos,
et vulgum pauperem spoliaverunt.
9 Abripuerunt pupillum ab ubere
et pauperem pignori sumpserunt;
10 Nudis et incedentibus absque vestitu,
et esurientibus tulerunt spicas.
10 nudi et incedentes absque vestitu
et esurientes portant spicas.
11 Inter acervos eorum meridiati sunt,
qui calcatis torcularibus sitiunt.
11 Inter muros oleum expresserunt
et calcatis torcularibus sitiunt.
12 De civitatibus fecerunt viros gemere,
et anima vulneratorum clamavit :
et Deus inultum abire non patitur.
12 De civitatibus morientes ingemuerunt,
et anima vulneratorum clamavit,
et Deus non ponit aurem ad precem.
13 Ipsi fuerunt rebelles lumini :
nescierunt vias ejus,
nec reversi sunt per semitas ejus.
13 Ipsi fuerunt rebelles lumini,
nescierunt vias eius
nec morati sunt in semitis eius.
14 Mane primo consurgit homicida ;
interficit egenum et pauperem :
per noctem vero erit quasi fur.
14 Mane primo consurgit homicida,
interficit egenum et pauperem;
per noctem vero erit quasi fur.
15 Oculus adulteri observat caliginem,
dicens : Non me videbit oculus :
et operiet vultum suum.
15 Oculus adulteri observat caliginem
dicens: “Non me videbit oculus”;
et operiet vultum suum.
16 Perfodit in tenebris domos,
sicut in die condixerant sibi,
et ignoraverunt lucem.
16 Perfodit in tenebris domos, interdiu sese abdiderunt
et ignoraverunt lucem.
17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis :
et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis,
nam sunt assueti terroribus umbrae mortis.
18 Levis est super faciem aquæ :
maledicta sit pars ejus in terra,
nec ambulet per viam vinearum.
18 “Levis est super faciem aquae;
maledicta est pars eius in terra,
nec est qui se dirigat ad vineas eius.
19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium,
et usque ad inferos peccatum illius.
19 Siccitas et calor abstulerunt aquas nivium,
et inferi eos, qui peccaverunt.
20 Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes :
non sit in recordatione,
sed conteratur quasi lignum infructuosum.
20 Sinus matris obliviscatur eius,
dulcedo illius vermes fiant;
non sit in recordatione,
sed conteratur quasi lignum iniquitas.
21 Pavit enim sterilem quæ non parit,
et viduæ bene non fecit.
21 Male egit cum sterili, quae non parit,
et viduae bene non fecit.
22 Detraxit fortes in fortitudine sua,
et cum steterit, non credet vitæ suæ.
22 Detraxit fortes in fortitudine sua
et, cum steterit, ille non credet vitae suae.
23 Dedit ei Deus locum pœnitentiæ,
et ille abutitur eo in superbiam :
oculi autem ejus sunt in viis illius.
23 Dedit ei locum securitatis, quo sustentetur;
oculi autem eius sunt in viis illius.
24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent :
et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur,
et sicut summitates spicarum conterentur.
24 Elevati sunt ad modicum et non subsistent,
et humiliabuntur sicut omnia et auferentur
et sicut summitates spicarum conterentur”.
25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum,
et ponere ante Deum verba mea ?
25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum
et ponere in nihilum verba mea? ”.