Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Jó 18


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :1 Respondens autem Baldad Suhites dixit:
2 Usque ad quem finem verba jactabitis ?
intelligite prius, et sic loquamur.
2 “ Usque ad quem finem verba iactabitis?
Intellegite prius, et sic loquamur.
3 Quare reputati sumus ut jumenta,
et sorduimus coram vobis ?
3 Quare reputati sumus ut iumenta
et sorduimus coram vobis?
4 Qui perdis animam tuam in furore tuo,
numquid propter te derelinquetur terra,
et transferentur rupes de loco suo ?
4 Qui perdis animam tuam in furore tuo,
numquid propter te derelinquetur terra,
et transferentur rupes de loco suo?
5 Nonne lux impii extinguetur,
nec splendebit flamma ignis ejus ?
5 Etenim lux impii exstinguetur,
nec splendebit flamma ignis eius.
6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius,
et lucerna quæ super eum est extinguetur.
6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius,
et lucerna, quae super eum est, exstinguetur.
7 Arctabuntur gressus virtutis ejus,
et præcipitabit eum consilium suum.
7 Arctabuntur gressus virtutis eius,
et praecipitabit eum consilium suum.
8 Immisit enim in rete pedes suos,
et in maculis ejus ambulat.
8 Immissi sunt in rete pedes eius,
et in reticulo ambulat.
9 Tenebitur planta illius laqueo,
et exardescet contra eum sitis.
9 Tenet plantam illius laqueus,
et firmatur super eum tendiculum.
10 Abscondita est in terra pedica ejus,
et decipula illius super semitam.
10 Abscondita est in terra pedica eius,
et decipula illius super semitam.
11 Undique terrebunt eum formidines,
et involvent pedes ejus.
11 Undique terrent eum formidines
et involvunt pedes eius.
12 Attenuetur fame robur ejus,
et inedia invadat costas illius.
12 Attenuatur fame robur eius,
et pernicies parata costis illius.
13 Devoret pulchritudinem cutis ejus ;
consumat brachia illius primogenita mors.
13 Devorat partes cutis eius,
consumat membra illius primogenitus mortis.
14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus,
et calcet super eum, quasi rex, interitus.
14 Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius,
et urges eum ad regem formidinum.
15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est ;
aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.
15 Habitas in tabernaculo, quod iam non est ei;
aspergitur in habitatione eius sulphur.
16 Deorsum radices ejus siccentur :
sursum autem atteratur messis ejus.
16 Deorsum radices eius siccantur,
sursum autem atteruntur rami eius.
17 Memoria illius pereat de terra,
et non celebretur nomen ejus in plateis.
17 Memoria illius periit de terra,
et non celebrabitur nomen eius in plateis.
18 Expellet eum de luce in tenebras,
et de orbe transferet eum.
18 Expellent eum de luce in tenebras
et de orbe transferent eum.
19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo,
nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus.
19 Non erit semen eius neque progenies in populo suo,
nec ullae reliquiae in commoratione eius.
20 In die ejus stupebunt novissimi,
et primos invadet horror.
20 In die eius stupebunt novissimi,
et primos invadet horror.
21 Hæc sunt ergo tabernacula iniqui,
et iste locus ejus qui ignorat Deum.
21 Haec sunt ergo tabernacula iniqui;
et iste locus eius, qui ignorat Deum ”.