Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Apocalisse 15


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile: angelos septemhabentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei.
1 Et vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas : quoniam in illis consummata est ira Dei.
2 Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne; et eos, qui vicerunt bestiam etimaginem illius et numerum nominis eius, stantes supra mare vitreum, habentescitharas Dei.2 Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei :
3 Et cantant canticum Moysis servi Dei et canticum Agni dicentes:
“ Magna et mirabilia opera tua,
Domine, Deus omnipotens;
iustae et verae viae tuae,
Rex gentium!
3 et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes : Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens : justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum.
4 Quis non timebit, Domine,
et glorificabit nomen tuum?
Quia solus Sanctus,
quoniam omnes gentes venient
et adorabunt in conspectu tuo,
quoniam iudicia tua manifestata sunt ”.
4 Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum ? quia solus pius es : quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.
5 Et post haec vidi: et apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo,5 Et post hæc vidi : et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo,
6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundocandido et praecincti circa pectora zonis aureis.6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et præcincti circa pectora zonis aureis.
7 Et unum ex quattuoranimalibus dedit septem angelis septem phialas aureas plenas iracundiae Deiviventis in saecula saeculorum.7 Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiæ Dei viventis in sæcula sæculorum.
8 Et impletum est templum fumo de gloria Dei etde virtute eius; et nemo poterat introire in templum, donec consummarenturseptem plagae septem angelorum.
8 Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus : et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem angelorum.