1 Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis,qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. | 1 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. |
2 In hoccognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eiusfaciamus. | 2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. |
3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eiusgravia non sunt, | 3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus : et mandata ejus gravia non sunt. |
4 quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haecest victoria, quae vicit mundum: fides nostra.
| 4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum : et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. |
5 Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei? | 5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei ?
|
6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sedin aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus estveritas. | 6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus : non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. |
7 Quia tres sunt, qui testificantur: | 7 Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo : Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus : et hi tres unum sunt. |
8 Spiritus et aqua et sanguis; ethi tres in unum sunt. | 8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra : spiritus, et aqua, et sanguis : et hi tres unum sunt. |
9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maiusest, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo.
| 9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est : quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. |
10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo,mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus estDeus de Filio suo. | 10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum : quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. |
11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobisDeus, et haec vita in Filio eius est. | 11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus : et hæc vita in Filio ejus est. |
12 Qui habet Filium, habet vitam; qui nonhabet Filium Dei, vitam non habet.
| 12 Qui habet Filium, habet vitam : qui non habet Filium, vitam non habet.
|
13 Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditisin nomen Filii Dei.
| 13 Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. |
14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundumvoluntatem eius, audit nos. | 14 Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum : quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. |
15 Et si scimus quoniam audit nos, quidquidpetierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo.
| 15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus : scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. |
16 Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit eiDeus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illodico, ut roget. | 16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis. |
17 Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem.
| 17 Omnis iniquitas, peccatum est : et est peccatum ad mortem. |
18 Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitusest ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum. | 18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat : sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. |
19 Scimus quoniam ex Deosumus, et mundus totus in Maligno positus est. | 19 Scimus quoniam ex Deo sumus : et mundus totus in maligno positus est. |
20 Et scimus quoniam Filius Deivenit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo,qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vitaaeterna. | 20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. |
21 Filioli, custodite vos a simulacris!
| 21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen. |