Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Lettera di Giacomo 2


font

1Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostriIesu Christi gloriae.2Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureumanulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,3et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: “ Tu sedehic bene ”, pauperi autem dicatis: “ Tu sta illic aut sede sub scabello meo”;4nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationuminiquarum?
5Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo,divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se?6Vos autemexhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos adiudicia?7Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?8Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum tuumsicut teipsum ”, bene facitis;9si autem personas accipitis, peccatumoperamini, redarguti a lege quasi transgressores.10Quicumque autem totam legemservaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.11Qui enim dixit:“ Non moechaberis ”, dixit et: “ Non occides ”; quod si non moecharis,occidis autem, factus es transgressor legis.12Sic loquimini et sic facitesicut per legem libertatis iudicandi.13Iudicium enim sine misericordia illi,qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio.
14Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem nonhabeat? Numquid poterit fides salvare eum?15Si frater aut soror nudi sunt etindigent victu cotidiano,16dicat autem aliquis de vobis illis: “ Ite inpace, calefacimini et saturamini ”, non dederitis autem eis, quae necessariasunt corporis, quid proderit?17Sic et fides, si non habeat opera, mortua estin semetipsa.18Sed dicet quis: “ Tu fidem habes, et ego opera habeo ”.Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meisfidem.19Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt etcontremiscunt!20Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibusotiosa est?21Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus estofferens Isaac filium suum super altare?22Vides quoniam fides cooperabaturoperibus illius, et ex operibus fides consummata est;23et suppleta estScriptura dicens: “ Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam”, et amicus Dei appellatus est.24Videtis quoniam ex operibus iustificaturhomo et non ex fide tantum.25Similiter autem et Rahab, meretrix nonne exoperibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens?26Sicut enimcorpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.