Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Lettera di Giacomo 5


font

1Age nunc, divites, plorate ulu lantes in miseriis, quae adve nient vobis.2Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt,3aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobiserit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimisdiebus.4Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quaefraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures DominiSabaoth introierunt.5Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis,enutristis corda vestra in die occisionis.6Addixistis, occidistis iustum. Nonresistit vobis.
7Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricolaexspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbremtemporaneum et serotinum.8Patientes estote, et vos, confirmate corda vestra,quoniam adventus Domini appropinquavit.9Nolite ingemiscere, fratres, inalterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit.10Exemplumaccipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomineDomini.11Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis etfinem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator.
12Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque perterram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “ Est ” est, et“ Non ” non, uti non sub iudicio decidatis.
13Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? Psallat.14Infirmatur quisin vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleoin nomine Domini.15Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eumDominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei.16Confitemini ergoalterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valetdeprecatio iusti operans.17Elias homo erat similis nobis passibilis etoratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et mensessex;18et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra germinavit fructumsuum.19Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quiseum,20scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viaeeius, salvabit animam suam a morte et operiet multitudinem peccatorum.