Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli 8


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa diepersecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi suntper regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos.1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.
2 Sepelierunt autemStephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum.2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
3 Saulus verodevastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat incustodiam.
3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
4 Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum.
4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum.5 Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabat illis Christum.
6 Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur, unanimiter, audienteset videntes signa, quae faciebat:6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
7 ex multis enim eorum, qui habebant spiritusimmundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curatisunt.7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
8 Factum est autem magnum gaudium in illa civitate.8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
9 Vir autem quidamnomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentemSamariae, dicens esse se aliquem magnum;9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum :
10 cui attendebant omnes a minimo usquead maximum dicentes: “ Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna ”.10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
11 Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magiis dementasset eos.11 Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
12 Cumvero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi,baptizabantur viri ac mulieres.12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
13 Tunc Simon et ipse credidit et, cumbaptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnasfieri stupens admirabatur.
13 Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
14 Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samariaverbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem;14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
15 qui cum descendissent,oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum:15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :
16 nondum enim superquemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu.16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
17 Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manuum apostolorum dareturSpiritus, obtulit eis pecuniam18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
19 dicens: “ Date et mihi hanc potestatem, utcuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum ”.19 dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :
20 Petrus autem dixitad eum: “ Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Deiexistimasti pecunia possideri!20 Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
21 Non est tibi pars neque sors in verbo isto;cor enim tuum non est rectum coram Deo.21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.
22 Paenitentiam itaque age ab hacnequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordistui;22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse ”.23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
24 Respondens autem Simon dixit: “ Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihilveniat super me horum, quae dixistis ”.24 Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
25 Et illi quidem testificati etlocuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorumevangelizabant.
25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: “ Surge et vadecontra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam; haec estdeserta ”.26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta.
27 Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacisreginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare inIerusalem27 Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem :
28 et revertebatur sedens super currum suum et legebat prophetamIsaiam.28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
29 Dixit autem Spiritus Philippo: “ Accede et adiunge te ad currumistum ”.29 Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.
30 Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetamet dixit: “ Putasne intellegis, quae legis? ”.30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ?
31 Qui ait: “ Et quomodopossum, si non aliquis ostenderit mihi? ”. Rogavitque Philippum, ut ascenderetet sederet secum.31 Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
32 Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic:
“ Tamquam ovis ad occisionem ductus est
et sicut agnus coram tondente se sine voce,
sic non aperit os suum.
32 Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est :
et sicut agnus coram tondente se, sine voce,
sic non aperuit os suum.
33 In humilitate eius iudicium eius sublatum est.
Generationem illius quis enarrabit?
Quoniam tollitur de terra vita eius ”.
33 In humilitate judicium ejus sublatum est.
Generationem ejus quis enarrabit ?
quoniam tolletur de terra vita ejus.
34 Respondens autem eunuchus Philippo dixit: “ Obsecro te, de quo prophetadicit hoc? De se an de alio aliquo? ”.34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ?
35 Aperiens autem Philippus os suum etincipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum.35 Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
36 Et dum irent per viam,venerunt ad quandam aquam; et ait eunuchus: “ Ecce aqua; quid prohibet mebaptizari? ”.36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ?
37
37 Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
38 Et iussit stare currum; et descenderunt uterque in aquamPhilippus et eunuchus, et baptizavit eum.38 Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
39 Cum autem ascendissent de aqua,Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autemper viam suam gaudens.39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiensevangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream.
40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.