Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli 6


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmurGraecorum adversus Hebraeos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidianoviduae eorum.1 In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum.
2 Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt:“ Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis;2 Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
3 considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spirituet sapientia, quos constituemus super hoc opus;3 Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
4 nos vero orationi etministerio verbi instantes erimus ”.4 Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.
5 Et placuit sermo coram omnimultitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, etPhilippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaumproselytum Antiochenum,5 Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
6 quos statuerunt ante conspectum apostolorum, etorantes imposuerunt eis manus.
6 Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum : et orantes imposuerunt eis manus.
7 Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalemvalde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei.
7 Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde : multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
8 Stephanus autem plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna inpopulo.8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.
9 Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum etCyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantescum Stephano;9 Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano :
10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, quoloquebatur.10 et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur.
11 Tunc submiserunt viros, qui dicerent: “ Audivimus eum dicentemverba blasphema in Moysen et Deum ”;11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum.
12 et commoverunt plebem et seniores etscribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium12 Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas : et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,
13 etstatuerunt testes falsos dicentes: “ Homo iste non cessat loqui verba adversuslocum sanctum et Legem;13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent : Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem :
14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenushic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses”.
14 audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses.
15 Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eiustamquam faciem angeli.
15 Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.