1 Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam.
| 1 Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. |
2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quemponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynamab introeuntibus in templum; | 2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. |
3 is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientesintroire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet. | 3 Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. |
4 Intuens autem in eumPetrus cum Ioanne dixit: “ Respice in nos ”. | 4 Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos. |
5 At ille intendebat in eos,sperans se aliquid accepturum ab eis. | 5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. |
6 Petrus autem dixit: “ Argentum etaurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu ChristiNazareni surge et ambula! ”. | 6 Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. |
7 Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum;et protinus consolidatae sunt bases eius et tali, | 7 Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ. |
8 et exsiliens stetit etambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudansDeum. | 8 Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. |
9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum; | 9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum. |
10 cognoscebantautem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portamtempli, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.
| 10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. |
11 Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos adporticum, qui appellatur Salomonis, stupentes. | 11 Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.
|
12 Videns autem Petrus responditad populum: “ Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini,quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? | 12 Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare ? |
13 Deus Abraham etDeus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum,quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illodimitti; | 13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. |
14 vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidamdonari vobis, | 14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis : |
15 ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis,cuius nos testes sumus. | 15 auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. |
16 Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis,confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatemistam in conspectu omnium vestrum.
| 16 Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. |
17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principesvestri; | 17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. |
18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum patiChristum suum, implevit sic. | 18 Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. |
19 Paenitemini igitur et convertimini, utdeleantur vestra peccata, | 19 Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra : |
20 ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittateum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, | 20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, |
21 quem oportet caelum quidemsuscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per ossanctorum a saeculo suorum prophetarum. | 21 quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. |
22 Moyses quidem dixit: “Prophetamvobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsumaudietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis. | 22 Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. |
23 Erit autem: omnisanima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe”. | 23 Erit autem : omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. |
24 Etomnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaveruntdies istos. | 24 Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. |
25 Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus adpatres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnesfamiliae terrae”. | 25 Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. |
26 Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eumbenedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris ”.
| 26 Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua. |