Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli 3


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam.
1 Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam.
2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quemponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynamab introeuntibus in templum;2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quemponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynamab introeuntibus in templum;
3 is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientesintroire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet.3 is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientesintroire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet.
4 Intuens autem in eumPetrus cum Ioanne dixit: “ Respice in nos ”.4 Intuens autem in eumPetrus cum Ioanne dixit: “ Respice in nos ”.
5 At ille intendebat in eos,sperans se aliquid accepturum ab eis.5 At ille intendebat in eos,sperans se aliquid accepturum ab eis.
6 Petrus autem dixit: “ Argentum etaurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu ChristiNazareni surge et ambula! ”.6 Petrus autem dixit: “ Argentum etaurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu ChristiNazareni surge et ambula! ”.
7 Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum;et protinus consolidatae sunt bases eius et tali,7 Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum;et protinus consolidatae sunt bases eius et tali,
8 et exsiliens stetit etambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudansDeum.8 et exsiliens stetit etambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudansDeum.
9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum;9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum;
10 cognoscebantautem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portamtempli, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.
10 cognoscebantautem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portamtempli, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.
11 Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos adporticum, qui appellatur Salomonis, stupentes.11 Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos adporticum, qui appellatur Salomonis, stupentes.
12 Videns autem Petrus responditad populum: “ Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini,quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare?12 Videns autem Petrus responditad populum: “ Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini,quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare?
13 Deus Abraham etDeus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum,quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illodimitti;13 Deus Abraham etDeus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum,quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illodimitti;
14 vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidamdonari vobis,14 vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidamdonari vobis,
15 ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis,cuius nos testes sumus.15 ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis,cuius nos testes sumus.
16 Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis,confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatemistam in conspectu omnium vestrum.
16 Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis,confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatemistam in conspectu omnium vestrum.
17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principesvestri;17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principesvestri;
18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum patiChristum suum, implevit sic.18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum patiChristum suum, implevit sic.
19 Paenitemini igitur et convertimini, utdeleantur vestra peccata,19 Paenitemini igitur et convertimini, utdeleantur vestra peccata,
20 ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittateum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum,20 ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittateum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum,
21 quem oportet caelum quidemsuscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per ossanctorum a saeculo suorum prophetarum.21 quem oportet caelum quidemsuscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per ossanctorum a saeculo suorum prophetarum.
22 Moyses quidem dixit: “Prophetamvobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsumaudietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis.22 Moyses quidem dixit: “Prophetamvobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsumaudietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis.
23 Erit autem: omnisanima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe”.23 Erit autem: omnisanima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe”.
24 Etomnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaveruntdies istos.24 Etomnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaveruntdies istos.
25 Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus adpatres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnesfamiliae terrae”.25 Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus adpatres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnesfamiliae terrae”.
26 Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eumbenedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris ”.
26 Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eumbenedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris ”.