Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli 16


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibinomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco;1 Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili.
2 huictestimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconii fratres.2 Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.
3 Hunc voluitPaulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erantin illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset.3 Hunc voluit Paulus secum proficisci : et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.
4 Cum autempertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quae erant decreta abapostolis et presbyteris, qui essent Hierosolymis.4 Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis.
5 Ecclesiae quidemconfirmabantur fide et abundabant numero cotidie.
5 Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.
6 Transierunt autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati a Sancto Spiritu loquiverbum in Asia;6 Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.
7 cum venissent autem circa Mysiam, tentabant ire Bithyniam, etnon permisit eos Spiritus Iesu;7 Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam : et non permisit eos Spiritus Jesu.
8 cum autem praeterissent Mysiam, descenderuntTroadem.8 Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem :
9 Et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stanset deprecans eum et dicens: “ Transiens in Macedoniam, adiuva nos! ”.9 et visio per noctem Paulo ostensa est : vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos.
10 Utautem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quiavocasset nos Deus evangelizare eis.
10 Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
11 Navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti dieNeapolim11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim :
12 et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas,colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot commorantes.12 et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.
13 Die autemsabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationemesse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant.13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse : et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant.
14 Et quaedam muliernomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuiusDominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo.14 Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit : cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo.
15 Cum autembaptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: “ Si iudicastis mefidelem Domino esse, introite in domum meam et manete ”; et coegit nos.
15 Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens : Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos.
16 Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentemspiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suisdivinando.16 Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando.
17 Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: “ Isti hominesservi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis ”.17 Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.
18 Hoc autemfaciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: “Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea ”; et exiit eadem hora.18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
19 Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentesPaulum et Silam traxerunt in forum ad principes;19 Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes :
20 et producentes eosmagistratibus dixerunt: “ Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sintIudaei,20 et offerentes eos magistratibus, dixerunt : Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi :
21 et annuntiant mores, quos non licet nobis suscipere neque facere, cumsimus Romani ”.21 et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.
22 Et concurrit plebs adversus eos; et magistratus, scissistunicis eorum, iusserunt virgis caedi22 Et cucurrit plebs adversus eos : et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi.
23 et, cum multas plagas eis imposuissent,miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi, ut caute custodiret eos;23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
24 quicum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorumstrinxit in ligno.
24 Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
25 Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos,qui in custodia erant;25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum : et audiebant eos qui in custodia erant.
26 subito vero terraemotus factus est magnus, ita utmoverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, etuniversorum vincula soluta sunt.26 Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia : et universorum vincula soluta sunt.
27 Expergefactus autem custos carceris etvidens apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere,aestimans fugisse vinctos.27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.
28 Clamavit autem Paulus magna voce dicens: “ Nihilfeceris tibi mali; universi enim hic sumus ”.28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.
29 Petitoque lumine, introcucurrit et tremefactus procidit Paulo et Silae;29 Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes :
30 et producens eos foras ait:“ Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? ”.30 et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?
31 At illi dixerunt:“ Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua ”.31 At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.
32 Et locuti suntei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius.32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
33 Et tollens eos in illahora noctis lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius continuo;33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum : et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.
34 cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et laetatus est cum omnidomo sua credens Deo.
34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.
35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes: “ Dimittehomines illos! ”.35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes : Dimitte homines illos.
36 Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: “Miserunt magistratus, ut dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace ”.36 Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo : Quia miserunt magistratus ut dimittamini : nunc igitur exeuntes, ite in pace.
37 Paulus autem dixit eis: “ Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romaniessemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniantet ipsi nos educant ”.37 Paulus autem dixit eis : Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem : et nunc occulte nos ejiciunt ? Non ita : sed veniant,
38 Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verbahaec. Timueruntque audito quod Romani essent;38 et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent :
39 et venientes deprecati sunt eoset educentes rogabant, ut egrederentur urbem.39 et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.
40 Exeuntes autem de carcereintroierunt ad Lydiam et, visis fratribus, consolati sunt eos et profecti sunt.
40 Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam : et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.