Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli 16


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibinomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco;1 Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibinomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco;
2 huictestimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconii fratres.2 huictestimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconii fratres.
3 Hunc voluitPaulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erantin illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset.3 Hunc voluitPaulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erantin illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset.
4 Cum autempertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quae erant decreta abapostolis et presbyteris, qui essent Hierosolymis.4 Cum autempertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quae erant decreta abapostolis et presbyteris, qui essent Hierosolymis.
5 Ecclesiae quidemconfirmabantur fide et abundabant numero cotidie.
5 Ecclesiae quidemconfirmabantur fide et abundabant numero cotidie.
6 Transierunt autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati a Sancto Spiritu loquiverbum in Asia;6 Transierunt autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati a Sancto Spiritu loquiverbum in Asia;
7 cum venissent autem circa Mysiam, tentabant ire Bithyniam, etnon permisit eos Spiritus Iesu;7 cum venissent autem circa Mysiam, tentabant ire Bithyniam, etnon permisit eos Spiritus Iesu;
8 cum autem praeterissent Mysiam, descenderuntTroadem.8 cum autem praeterissent Mysiam, descenderuntTroadem.
9 Et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stanset deprecans eum et dicens: “ Transiens in Macedoniam, adiuva nos! ”.9 Et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stanset deprecans eum et dicens: “ Transiens in Macedoniam, adiuva nos! ”.
10 Utautem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quiavocasset nos Deus evangelizare eis.
10 Utautem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quiavocasset nos Deus evangelizare eis.
11 Navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti dieNeapolim11 Navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti dieNeapolim
12 et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas,colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot commorantes.12 et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas,colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot commorantes.
13 Die autemsabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationemesse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant.13 Die autemsabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationemesse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant.
14 Et quaedam muliernomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuiusDominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo.14 Et quaedam muliernomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuiusDominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo.
15 Cum autembaptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: “ Si iudicastis mefidelem Domino esse, introite in domum meam et manete ”; et coegit nos.
15 Cum autembaptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: “ Si iudicastis mefidelem Domino esse, introite in domum meam et manete ”; et coegit nos.
16 Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentemspiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suisdivinando.16 Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentemspiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suisdivinando.
17 Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: “ Isti hominesservi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis ”.17 Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: “ Isti hominesservi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis ”.
18 Hoc autemfaciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: “Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea ”; et exiit eadem hora.18 Hoc autemfaciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: “Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea ”; et exiit eadem hora.
19 Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentesPaulum et Silam traxerunt in forum ad principes;19 Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentesPaulum et Silam traxerunt in forum ad principes;
20 et producentes eosmagistratibus dixerunt: “ Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sintIudaei,20 et producentes eosmagistratibus dixerunt: “ Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sintIudaei,
21 et annuntiant mores, quos non licet nobis suscipere neque facere, cumsimus Romani ”.21 et annuntiant mores, quos non licet nobis suscipere neque facere, cumsimus Romani ”.
22 Et concurrit plebs adversus eos; et magistratus, scissistunicis eorum, iusserunt virgis caedi22 Et concurrit plebs adversus eos; et magistratus, scissistunicis eorum, iusserunt virgis caedi
23 et, cum multas plagas eis imposuissent,miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi, ut caute custodiret eos;23 et, cum multas plagas eis imposuissent,miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi, ut caute custodiret eos;
24 quicum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorumstrinxit in ligno.
24 quicum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorumstrinxit in ligno.
25 Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos,qui in custodia erant;25 Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos,qui in custodia erant;
26 subito vero terraemotus factus est magnus, ita utmoverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, etuniversorum vincula soluta sunt.26 subito vero terraemotus factus est magnus, ita utmoverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, etuniversorum vincula soluta sunt.
27 Expergefactus autem custos carceris etvidens apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere,aestimans fugisse vinctos.27 Expergefactus autem custos carceris etvidens apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere,aestimans fugisse vinctos.
28 Clamavit autem Paulus magna voce dicens: “ Nihilfeceris tibi mali; universi enim hic sumus ”.28 Clamavit autem Paulus magna voce dicens: “ Nihilfeceris tibi mali; universi enim hic sumus ”.
29 Petitoque lumine, introcucurrit et tremefactus procidit Paulo et Silae;29 Petitoque lumine, introcucurrit et tremefactus procidit Paulo et Silae;
30 et producens eos foras ait:“ Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? ”.30 et producens eos foras ait:“ Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? ”.
31 At illi dixerunt:“ Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua ”.31 At illi dixerunt:“ Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua ”.
32 Et locuti suntei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius.32 Et locuti suntei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius.
33 Et tollens eos in illahora noctis lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius continuo;33 Et tollens eos in illahora noctis lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius continuo;
34 cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et laetatus est cum omnidomo sua credens Deo.
34 cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et laetatus est cum omnidomo sua credens Deo.
35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes: “ Dimittehomines illos! ”.35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes: “ Dimittehomines illos! ”.
36 Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: “Miserunt magistratus, ut dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace ”.36 Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: “Miserunt magistratus, ut dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace ”.
37 Paulus autem dixit eis: “ Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romaniessemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniantet ipsi nos educant ”.37 Paulus autem dixit eis: “ Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romaniessemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniantet ipsi nos educant ”.
38 Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verbahaec. Timueruntque audito quod Romani essent;38 Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verbahaec. Timueruntque audito quod Romani essent;
39 et venientes deprecati sunt eoset educentes rogabant, ut egrederentur urbem.39 et venientes deprecati sunt eoset educentes rogabant, ut egrederentur urbem.
40 Exeuntes autem de carcereintroierunt ad Lydiam et, visis fratribus, consolati sunt eos et profecti sunt.
40 Exeuntes autem de carcereintroierunt ad Lydiam et, visis fratribus, consolati sunt eos et profecti sunt.