Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli 13


font

1Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores:Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, quierat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus.2Ministrantibus autem illisDomino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam etSaulum in opus, ad quod vocavi eos ”.3Tunc ieiunantes et orantesimponentesque eis manus dimiserunt illos.
4Et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto devenerunt Seleuciam et indenavigaverunt Cyprum5et, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei insynagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum.6Et cumperambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magumpseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu,7qui erat cum proconsule SergioPaulo, viro prudente. Hic, accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbumDei;8resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius,quaerens avertere proconsulem a fide.9Saulus autem, qui et Paulus, repletusSpiritu Sancto, intuens in eum10dixit: “ O plene omni dolo et omni fallacia,fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Dominirectas?11Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solemusque ad tempus ”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, etcircumiens quaerebat, qui eum manum darent.12Tunc proconsul, cum vidissetfactum, credidit admirans super doctrinam Domini.
13Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae;Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam.14Illi veropertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam diesabbatorum sederunt.15Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miseruntprincipes synagogae ad eos dicentes: “ Viri fratres, si quis est in vobissermo exhortationis ad plebem, dicite! ”.
16Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “ Viri Israelitae etqui timetis Deum, audite.17Deus plebis huius Israel elegit patres nostros etplebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelsoeduxit eos ex ea;18et per quadraginta fere annorum tempus mores eorumsustinuit in deserto;19et destruens gentes septem in terra Chanaan sortedistribuit terram eorum,20quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et posthaec dedit iudices usque ad Samuel prophetam.21Et exinde postulaverunt regem,et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.22Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibensdixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnesvoluntates meas”.
23Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,24praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel.25Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse?Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedumsolvere”.
26Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbumsalutis huius missum est.27Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum,hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur,iudicantes impleverunt;28et nullam causam mortis invenientes petierunt aPilato, ut interficeretur;29cumque consummassent omnia, quae de eo scriptaerant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento.30Deus vero suscitaviteum a mortuis;31qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cumeo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem.
32Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est,33quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et inPsalmo secundo scriptum est:
“Filius meus es tu; ego hodie genui te”.
34Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum incorruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”.
35Ideoque et in alio dicit:
“Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”.
36David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit etappositus est ad patres suos et vidit corruptionem;37quem vero Deussuscitavit, non vidit corruptionem.38Notum igitur sit vobis, viri fratres,quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus nonpotuistis in lege Moysi iustificari,39in hoc omnis, qui credit, iustificatur.40Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis:
41“Videte, contemptores,
et admiramini et disperdimini,
quia opus operor ego in diebus vestris,
opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!” ”.
42Exeuntibus autem illis, rogabant, ut sequenti sabbato loquerentur sibi verbahaec.43Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentiumproselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent ingratia Dei.
44Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini.45Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo; et contradicebant his, quaea Paulo dicebantur, blasphemantes.
46Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “ Vobis oportebat primum loquiverbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternaevitae, ecce convertimur ad gentes.47Sic enim praecepit nobis Dominus:
“Posui te in lumen gentium,
ut sis in salutem usque ad extremum terrae” ”.
48Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, etcrediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam;49ferebatur autemverbum Domini per universam regionem.50Iudaei autem concitaverunt honestasinter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem inPaulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis.51At illi, excusso pulverepedum in eos, venerunt Iconium;52discipuli quoque replebantur gaudio etSpiritu Sancto.